Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 203

Edilleoz überträgt seinen erworbenen Besitz zu Bötzingen an Sanct Gallen.
Datierung: 809 09 21
Ausstellungsort: Wittau

Ego in Dei nomine Edilleoz trado ad monasterium sancti Galli pro remedio animae meae patrisque mei Perolfi omnem conquisitionem meam, quam adquisitam habeo in Puazinchova vel in eadem marca a liberis hominibus, nihil extra dimittens, sed omnia tradens ad reliquias sancti Galli in Witunauia positas in ea ratione, ut cum ista conquisitione mea plagitare valeam a parte sancti Galli traditionem patris mei Perolfi in Puazinchova, quam ad sanctum Gallum traditam habuit et ut cum eodem censu, quem pater meus solvebat ad Witunaugiam, ego ipse proservire debeam annis singulis, id est V denarios et tres operare in anno dies, in fossione vinearum unum et in secatione foeni unum et in messione unum, et tres iurnales arare in anno uno. Similiter faciant filii mei et procreatio mea ligitima praedictum censum solvant ad Witunaugiam, si easdem habere voluerint res, redimendique licentiam non habeamus Quod si heredes defecerint vel si ingenuitas ab eis ablata fuerit, tunc ad monasterium prefatum pleniter redeant. Si quis vero, quod fieri non credo, istam cartam inrumpere voluerit illa conponat, quae in lege Alamannorum continentur Actum in Witunauia publice Signum Edilleozi auctoris, qui hanc traditionem fieri rogavit. sig. Kuatheri. † Eburuni. † Otmar. † Walheri. † Scherfini. † Ruadmar. † Egiheri. † Tando. † Nanger. Ego Plidolf rogitus scripsi et subscripsi Notavi diem martis XI kal. octob anno XXXVIII Karoli imperatoris, sub Oadalrico comite et sub centenario Elilant.