Scroto überträgt seinen Besitz zu Fleischwangen (?), mit Ausnahme eines Neubruchs zu Segelbach und der Hälfte eines Waldes zu Fleischwangen, an Sanct Gallen.
Datierung: 809 09 14
Ausstellungsort: Schnezenhausen
In Dei nomine Perpetrandum est unicuique, quod evangelica vox admonet dicens: Date elemosinam et omnia munda sunt vobis, et item: Date et dabitur vobis Igitur ego Scroto recordatus innumerabilium peccatorum meorum vel pro aeterna retributione trado ad monasterium sancti Galli atque transfundo, quod in perpetuum esse traditum volo videlicet omne, quod mihi genitor meus in Flinxwangun dereliquid vel quod ipse conquirere potui, excepto uno novale ad Segalpah et medietatem silvae ad Flinxwanga pertinentem; reliqua omnia trado ad iam præfatum coenobium pro me animaque patris mei Rihheri matrisque meae Spancozzae, tam terris, quam mancipiis, campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus atque inmobilibus ut rectores eiusdem cœnobii habeant, teneant atque possideant in eam videlicet rationem, ut ego ipsas res ad me recipiam tempore vitae meae sub usu fructuario perfruendi censumque inde annis singulis solvam ad Cluftarnun, id est unum maldrum de kernone et XXX modios de annona et I frisgingam. Et si ipsas res redimere voluero, cum I libra redimam; sin autem filii mei Pleonunc et Durinc necnon et si de legitima mihi coniuge filii procreati fuerint, easdem res cum eodem censu habeant atque ad anniversarium obitus mei unum solidum ad Chulftarnun in quocumque precio potuerint persolvant Si vero uno anno illum censum neglexerint aut non quiverint reddere et illum pro me solidum dare non potuerint, in altero dupliciter solvant; si autem tertio, tripliciter; si vero deinceps negligentes apparuerint, supradictae res ad iam praefatum cœnobium redeant perpetualiter ad possidendum; similiter et tota cognatio eorum faciat interim dum mihi ullus heres superstis fuerit. Si autem heres mihi defuerit, qui easdem res proserviat, tunc liceat rectoribus illius cœnobii ad se recipere supra memoratas res in evum ad possidendum. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego, quod absit, aut alius de heredibus vel proheredibus meis, qui contra hanc cartam venire aut infrangere voluerit affectum quem inchoavit non obtineat et in aerarium regia multa componat, id est auri uncias III et argenti pondera V sed nihilominus presens haec traditio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in Snezzinhusun publice, praesentibus quorum hic signacula continentur Signum Scrotonis, qui hanc cartam fieri rogavit. sig. Oadalrichi comitis. sig. Engilbaldi. sig. Theoterichi. sig. † Heripret. † Amalpret. † Cunzo. † Pebo. † Vulfpot. † Crimolt. † Cundolt. † Sigipret. †Weliman. † Sigihart. † Liutolt. † Erchanpold. † Isanhart. † Kerolt. † Kerpret. † Starcholf. † Egipret. Huso. † Theotpret. † Huni. † Machelm. Cundhart. Kemmunt. † Witpret. † Meginhart. † Uadalpret. † Chunimunt. † Willipret. † Engilpret. Sigipret. † Asprant. Ego itaque Pernwicus subdiaconus in vicem Engilperti cancellarii scripsi et subscripsi Notavi diem veneris, XVIIII kal. oct anno Karoli regis atque imperatoris XLI et II Pippini regis, Oadalricho comite.