Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 200

Othram überträgt seinen Besitz in Grimmelshofen (?) an Sanct Gallen.
Datierung: 809 02 11
Ausstellungsort: Wasserburg

In Dei nomine Perpetrandum est unicuique, quod evangelica vox admonet dicens: Date elymosinam et omnia munda sunt vobis, et item: Date et dabitur vobis Ideoque ego Othram huius promissionis veridica sententia fisus trado ad monasterium sancti Galli confessoris Christi atque transfundo quicquid in pago Argunense in villa nuncupate Crimolteshova visus sum possedere, tam domibus et aedificiis, quam campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, mobilibus atque inmobilibus, omne scilicet quod dici aut nominare potest ex integro ad iam praefatum caenobium trado perpetualiter ad possidendum in eam videlicet rationem, ut hoc ipsum ad me recipiam sub usu fructuario tempore vite meae perfruendi censumque inde solvam annis singulis, id est unam seigam in quocumque precio potuerim, similiter quoque filius meus Wolaram faciat post meum obitum totaque eius ventura cognacio Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse, quod absit, aut aliquis de heredibus vel proheredibus meis vel quelibet ulla opposita persona contra hanc cartam venire atque eam irritam fieri conaverit affectum quem incohavit obtinere non valeat, insuper etiam damnum incurrat sociantique fisco multam conponat, id sunt auri uncias II et argenti pondera V coactus exsolvat sed nihilominus praesens cartula haec omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulacione subnexa. Actum in Wazzarpurc publice, praesentibus quorum hic signacula continentur. Signum Othramni, qui hanc cartam fieri rogavit sig. Willihelmi testis. sig. Ruadingi. Ruadpoldi. Reginhelmi. sig. Altramni. Rihbaldi. Herigeri. Adalgeri. sig. Sigirohi. Hiltibaldi. sig. Reginonis. Wolfperti. Ego itaque Hadapertus presbiter rogitus scripsi et subscripsi XLI anno imperii Karoli Cesaris. Notavi diem dominica, III idus febroarias, sub Odalricho comite