Fagund überträgt ihren Besitz zu Bierlingen, mit Ausnahme eines Waldes und einer Wiese, die sie mit ihren Miterben noch gemeinsam besitzt, an Sanct Gallen.
Datierung: 809 01 05
Ausstellungsort: Bierlingen
Oportet enim unumquemque, dum adhuc in hoc seculo vacat, auctoris simul et redemptoris nostri verba pensari dicentis: Date aelimosinam et ecce omnia munda sunt vobis Idcirco ego Fagund in amore domini nostri iesu Christi et ob refrigerium animae patris mei Fridurici et matris meae Mahtcundae insuper etiam et meae trado omnes facultates meas, quas hodierno die in pago Albuiuipara et in villa nuncupante Pileheringa visa sum habere; excepto una silva et pratum carrorum quinque, quod cum consortibus meis adhuc in commune visa sum possidere, reliqua omnia, que in predicta villa mihi in hereditate succedunt ad monasterium sancti Gallonis ab hodierno die et deinceps volo esse concessum, cum terris et mancipiis his nominibus: Dheotwic, Paldwic, Helidpreht, Herliup, Willigund, Ruadcunt, Williburc, ista omnia et reliqua, sicut supradictum est, que mihi in iam dicta villa proprio iure videor possidere, libera voluntate sanoque consilio, manu potestativa coram plebe et bonis hominibus, quorum nomina subter adnotata noscuntur, presente die ad iam dictum trado monasterium; verumtamen in ea ratione, ut cum consensu vel benevolentia Werdonis abbatis et advocati Wagonis seu ceterorum fratrum consensu ipsas res sub usu fructuario cum eorum portione, quam in ipsa villa de tradicione consortis mei Otulfi et Hunolfi predicti rectores ipsius monasterii habere videntur, ad me recipiam et annis singulis censum inde solvam, id est aut XXX modios de anona vel certe unum saricile de eorum lana ad opus ipsius abbatis; hoc faciam annis singulis tempus vitae meae. Et si aliquis aliquando rector vel defensor ipsius monasterii me de eorum portione expulerit et mihi eam contradicere voluerit, tunc liceat mihi meas res pleniter absque censo ad me recipere et iure proprio vindicare; si autem hoc factum non fuerit, tunc post obitum meum uterque sortes ad ipsum monasterium cum omni integritate, nullo inpediente revertantur perpetualiter ad possidendum, nullusque neque ego nec quilibet heredum vel proheredum aut qualiscumque persona presentem traditionem per nullius ingenii subtilitate valeat corrumpere, sed perenni vigore stabilis debeat perdurare Et ut certior habeatur et nullis temporibus subventuris distruatur, si quis eam distruere voluerit poenam inscriptam in rebus publicis prosolvat, id est auri untias VI et argenti pondera V et nihilominus presens cartula cum omnibus in ea continentibus usque in aevum inconcussa permaneat cum stibulatione subnexa Actum in ipsa villa, presentibus quorum hic signacula continentur Signum † Reginhardi testis. † Adalhardi test. † Recchiandi test. † iubaan test. † Paldeberti test. † Ruadmundi test. † Adalberti test. † Cunzonis test. † Williberti test. † Meginhardi test. Ego itaque Oto bresbiter rogitus anno XXXVI Caroli regis et imperii eius VIII, regni quoque Pippini in Alemannia III, die veneris, non ian scribsi et subscribsi, sub Hitone comite