Wolfbret und Wingidiu geben Hörige frei gegen einen jährlichen Zins an Sanct Gallen.
Datierung: 807 10 01
Ausstellungsort: Langenargen
Si aliquos ex servientibus nostris a iugo servitutis absolvimus, mercedem in futuro ab hoc retribuere confidimus Igitur nos Wolfbret et Wingidiu propter nomen Domini et remissionem peccatorum Hamedeoh et pro me ipsam Wingidiu vos Clatamuat, Liutolf et Wolfsind ab omni vinculo absolvimus ita ut ab hac die annis singulis censum pro vestra genuitate ad coenobium sancti Galli persolvatis, id est I solidum in quo pretio potueritis, similiter et tota procreatio vestra faciat. Et de cetero vitam ducatis ingenuam et tamquam si ab ingenuis parentibus fuissetis procreati; et nulli heredum ac proheredum nostrorum vel cuicumque servitium inpendetis, nisi sub integra ingenuitate vivetis, excepto supradicto censu, mundiburdium vos elegeretis post obitum meum Wingidiu, ubicumque vultis vos laboratis atque laboratum vestrum possedeatis et vitam ducatis semper ingenuam Si quis vero, quod futurum esse non credimus, si nos ipsi aut heredum vel proheredum nostrorum vel qualibet contra hanc cartulam libertatis ire, temptare vel inrumpere voluerit sit excommunicatus a sacra sancta altaria et solvat iudici publico duplam pecuniam et cartula hec libertatis suum obtineat firmitatem. Facta cartula libertatis in loco et in villa Arcuna publice, presentibus quorum hic signacula continenturSignum Wolfberti et Wingidiu, qui hanc cartulam libertatis rogaverunt. sig. Sigibert. Wolfregin. Ernuli. Wifirhi. Alta. Wolflant. Ruadlant. Maachelm. Lantman. Tristan. Otini. Lantbold. Buaso. Notavi diem venerum in kal. octobris regnante anno septimo domino imperatore et Pippino anno primo regnante, sub comite Hodalrihcho. Ego Patacho indignus presbiter rogatus ab Wolfberto et Wingidiu scripsi et subscripsi feliciter pro animas eorum