Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 179

Reginhard überträgt seinen Besitz zu Hochdorf an Sanct Gallen.
Datierung: 804 07 04
Ausstellungsort: Buchheim

In Dei nomine Perpetrandum est unicuique, quod evangelica vox admonet dicens: Date elimosinam et ecce onmia munda sunt vobis Igitur ego Reginhardus cogitans de innumerabilibus peccatis meis, ut veniam merear accipere ante Dei conspectum propterea dono ad monasterium sancti Gallonis donatumque in perpetuum esse volo Et hoc est, quod dono in pago Brisagauginse in villa, qui dicitur Hohofdhorof, id est casa cum casale, cum domibus, edificiis, sicut in ac die presente visus sum habere, et de terra arativa XXX iuchos et duas pratas, una qui dicitur Wolfcoozreod, et alia in loco, qui dicitur Metaminpahc, et in ipsa villa duas hobas, id est Ortheri cum hoba sua et Pecchilo filio eius et Moatolf cum hoba sua et Wolfpirihc uxor eius et Uro filius eius et una ancilla nomine Emhilt, haec omnia, sicut superius predixi trado adque transfundo ad monasterium sancti Gallonis et rectoribus ipsius monasterii, id est Eginone episcopo et Werdone abbate et monachis ibidem degentibus; id est campis, silvis, pratis, pascuis, ortiferis, pumiferis, viis, ingressis et egressis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus atque immobilibus, hec omnia, sicut supra predixi in eorum dominacione trado; in ea convencione, ut ipsas res ego et coniux mea Engildruda tempus vite nostre sub usu fructuario ipsas res possedeamus et censum inde persolvamus, hoc est I solidum de argento et I carradam de munda anona. Et qualis de nobis alium supervixerit, ipsum censum solvat et illas res possedeat, et Pliddruda filia nostra ipsum censum solvat, si nobis supervixerit; similiter filii eius faciant, qui ex ea nati fuerint, usque dum ad feminas pervenerit; tunc ipsas res ad predictum monasterium absque ulla contradictione revertantur ibidem perpetualiter ad possedendum, abendi, tenendi, commutandi vel quidquid exinde facere voluerint Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut heredes mei vel quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc cartam venire temtaverit aut agere presumserit nihil evindicet, sed hec presens tradicio omni tempore firma et stabilis permaneat cum stibulacione subnixa Actum in Boahhem villa puplici, presentibus quorum hic signacula contenuntur Signum Reginhardo auctore, qui anc cartam fieri rogavit. † Perinharct testis. † Reginleoz test. † Mesgilo test. † Eburharct test. † Criffo test. † Cundihoh test. † Wolfhoh test. † Moatheri test. † Moatini test. Ego enim Hadarichus cancellarius rogitus scripsi et supscripsi anno XXXIII regnante domno gloriosissimo Carolo rege Francorum, sub Odalrico comite. Notavi die iovis, IIII non. iul