Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 172

Hadubert und Nidger übertragen eine Hufe zu Böttingen an Sanct Gallen.
Datierung: 802 12 11
Ausstellungsort: Wehingen

Nos vero in Dei nomen Hadubertus et Nidger tradimus ad monasterium sancti Gallonis confessoris, quod in perpetuum concessum esse volumus id est una hoba pro anima fratris nostri Otgeri in vico, qui vocatur Potingas, cum omnibus, que ad ipsam bobam pertinent, cum ipso servo et omnibus suis vel cum omnibus adiacentiis suis in ea vero ratione, ut filias predicti fratris nostri ipsas res ad se recipiant et annis singulis censum inde solvant, id est XX modios de anona et una maldra de chernone et I friskinga saigada valente. Et quae de ipsas sorores alteram supervixerit, ipsum censum solvat et ipsas res possedeat; et si filium genuerint, et ipse similiter faciat; si autem filium non habuerint, tunc ipsas res post earum obitum ad ipsum monasterium revertantur perpetualiter ad possedendum Si quis vero, quod fieri non credimus, si nos ipsi aut aliquis de heredibus nostris vel quilibet persona contra hanc donationem venire temptaverit multa conponat, id est auri untias III et argenti pondera V coactus exsolvat et quod reppetit evindicare non valeat, sed haec presens traditio omni tempore firma et inviolata perduret cum stibulatione subnexa Actum in vico nuncupante Wagingas publice, presentibus quorum hic signacula continentur SignumHaduberti et Nidgeri, qui hanc cartam fieri rogaverunt. † Muatini test. † Machelm test. † Deotperti test. † Tisi test. † Vicili test. † Cundpreht test. † Isanbreht test. † Engilram test. † Poto. Ego itaque Ratinc presbiter rogitus anno XXXV Caroli regis, die dominico, III id. decemb scribsi et subscribsi.