Reginsind schenkt ihren ganzen Besitz zu Pappenheim, Dietfurt und Scammaha an Sanct Gallen.
Datierung: 802 11 12
Ausstellungsort: Pappenheim
Dum fragilitas humani generis pertimescit ultimum vitae temporis subitanea transpositione Ventura, oportet, ut non inveniat unumquemque inparatum, ne sine aliquo boni operis respectu migret de saeculo, nisi dum in sua potestate consistit preparet sibi viam salutis, per quam ad aeternam salutem valeat pervenire Igitur ego Reginsind, tractans pro Dei timore vel remedio animae meae et animae filii mei Perahtoldi vel pro aeterna retributione, talis mihi decrevit voluntas, ut omnes res meas ad aliqua venerabilia loca sanctorum donare deberem, quod ita et feci Dono, trado atque transfundo ad monasterium sancti Galli, qui est constructus in pago Durgaugense et in sito Arbunense, in villis, qui dicuntur Pappinheim et in alio Pappinheim et in Theotfurt et in Scammaha, in pago, qui dicitur Svalafeld, omnia quicquid mihi pater meus Germunt legitime et secundum sacrificium Francorum dereliquid in hereditatem vel in hac die presente visa sum habere ibidem perpetualiter ad possidendum; id est casis, domibus, aedificiis, mancipiis, pratis, pascuis, silvis, viis, ingressus et egressus, ortiferis, pomiferis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus atque inmobilibus, cultis et incultis, omnia ex integro in his supradictis locis de meo iure trado in dominationem sancti Gallonis vel rectoribus eius Aginoni episcopo et Werdone abbate ibidem manentibus, habeant, teneant atque possideant vel quicquid exinde facere voluerint in omnibus liberam ac firmissimam habeant potestatem faciendi absque ullius contradictione aut minuatione Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipsa Reginsind, quod absit, aut ullus de heredibus meis aut proheredibus meis aut ulla opposita persona, qui contra hanc cartulam traditionis, quam ego spontanea voluntate fieri rogavi, venire aut eam infrangere voluerit non solum quod ei non licet, sed damnum incurrat, id est tantum et aliud tantum, quantum cartula ista continet, de rebus suis ad ipsum monasterium restituat, et sociante fisco multa componat, id est auri uncias II et argenti pondera V coactus exsolvat et quod reppetit nihil evindicare valeat, sed hec presens cartula ista omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in villa, que dicitur Papinheim publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum David consentiente. sig. Thrudmunt consentiente. sig. Horscmuat. sig. Kerunc. sig. Purucwart. sig. Vurumheri. sig. Folhcheri. sig. Altarih. sig. Wenirih. sig. Perahtfrid. sig. Reginbreht. Regnante domno nostro Karolo imperatore anno II et rege anno XXXV. Ego Wano presbiter rogitus scripsi et subscripsi Notavi die sabbato, pridie id. novemb., sub Erloino comite