Waltger überträgt den von seiner Mutter ererbten Besitz zu Ebringen an Sanct Gallen.
Datierung: 802 (791) 06 22
Ausstellungsort: Zarten
Sacrosancto ecclesia sancto Gallone, que sita est in pago Arbunense super fluvio, qui dicitur Steinaha, ubi vir venerabilis Werdo abbas preesse videtur Ego in Dei nomine Waltger pro Dei induitum vel pro eternam retribucionem et pro anime meae remedium dono omnes res meas de matre conquesitas in pago Brisagauge in loco noncupante Eboringa trado in dominationem sancti Gallone vel eius monasterio rectore cum omni intecritate, quod in perpetuo traditum donatumque esse voluntate prumptissima confirmamus hoc est omnes facultaticulas meas in prefata villa sitas, id sunt mancipiis, terris, accolabus, vineis, aquis aquarumque decursibus, peculium utriusque sexus maiore vel minore, totum et ad intecrum dono ad ipsum locum; in ea ratione, ut ipsas rebus sub usu fructuario tempore vitae mee habeam censumque inde persolvere debeam, id sunt V siclos de vino usque ad obitum meum. Si vero Otpret pater meus superstes erit, ipsas causas sub tempus vitae sue habeat et prefato censu proserviat, post nostrorum quoque discessum absque alicuius marritione quantumcumque est de nostra alode in dominacione sancti Gallone cedat perpetuo vinticandas Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel ulla opposita persona hanc cartulam traditionis infrangere voluerit sociante fisco multa componat, id sunt auri uncias III et argento pondera quinque coactus prosolvat sed hec presens cartola ista firma et stapilis permaneat cum stibulagione subnexa Actum publici in loco nuncupante Zartuna. Signum Waltger, qui ista carta donacionis fieri rogavit. sig. Lantberto. sig. Hiltgero. sig. Willihelmo. sig. Liutwino. sig. Ercanbaldo. sig. Nandgero. sig. Frecolfo. sig. Ratpoldo. sig. Engilberto. sig. Isanberto. Ego itaque Ysanbertus rogitus scripsi et subscripsi Notavi die marcuris, X kal. iul anno XXI regnante domno nostro Carolo imperatore, sub comite Oadalrico.