Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 168

Ohilt übeträgt ihren Besitz im Nibelgau an Sanct Gallen.
Datierung: 802 07 08
Ausstellungsort: Legau

Ego in Dei nomine Ohilta. Talis mihi decrevit voluntas, ut omnes res meas ad monasterium sancti Gallonis condonare deberem, quod et ita feci Igitur trado in Nibulgauva quicquid in hac die presente visa sum habere; id est casis, domibus, edificiis, mancipiis, campis, pratis, silvis, pascuis, viis, ingressus et egressus, aquis aquarumve cursibus, mobilibus atque inmobilibus, cultis et incultis, hec omnia, sicut supradictum est ad ipsum trado monasterium perpetualiter possidendum in ea vero ratione, ut ipsas res ad me recipiam et annis singulis censum exinde solvam, id est denarios IIII; post meum quoque quando Deus de hac luce iusserit discessum ipsas res, sicut a me definitum est, absque omne contradictione ad ipsum monasterium revertatur perpetualiter ad possidendum Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse, quod absit, aut ullus de heredibus meis vel proheredibus aut ulla opposita persona, qui contra hanc cartam traditionis, quam ego spontanea voluntate fieri rogavi, venire aut eam infrangere voluerit non solum quod ei non licet, sed damnum incurrat, id est tantum et alium tantum, quantum cartula ista contenit, de rebus suis ad ipsum monasterium restituat et sociante fisco multa conponat, id est auri untias VI et argenti pondera V coactus exsolvat et quod repetit nihil evindicare valeat, sed hec presens cartula omni tempore firma et stabilis permaneat cum stibulatione subnixa Actum in villa Nibulgauva publice, presentibus quorum hic signacula contenuntur Signum Ohilta, qui hanc cartam potestativa manu fieri rogavit. Sig. Crimolt testis. † Nandgaer test. sig. Gisalbald. sig. Rohinc test. sig. Sigihart test. sig. Folchuni test. sig. Ratheri test. sig. Cunzo clericus test. sig. Cundhart test. sig. Sigifrid test. sig. Helferih test. sig. Svabalah. sig. Heribrant. sig. Adalbald test. sig. Sigibert test. sig. Nordalah test. sigi Hruadtac test. Ego itaque Caganhart presbiter rogitus anno XXXVI Karoli regis, die veneris, VIII id. iul scripsi et subscripsi, sub Rifoino comite