Willahelm überträgt eine halbe Hufe zu Eschenbach an Sanct Gallen.
Datierung: 801 (802) 06 15
Ausstellungsort: Eschenbach
Sacrosancto monasterio in honore sancte Mariae et sancti Gallonis constructus, ubi vir venerabilis Werdo abbas cum congregacione monachorum serviens esse videtur Ego in Dei nominae Willahelmus cedo ad ipsum monasterium cessumque quod in perpetuum esse volo, hoc est in pago Turgensi in loco, qui vocatur Eskinbah, medietatem de ipsa hoba Fruachanolvi, hoc est casis, casalis, pumariis, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, ex omnibus et in omnibus, totum et ad intecrum ad ipsum monasterium trado atque transfundo in ea vero racione, dum ego vixero ut liceat mihi ipsam terram et aliam hobam vestram, id est in Baucolfivilare in censum habere, hoc est annis singulis de cirvisa siglas XV et una maldra de pane et friskinga trimissem valentae. Usque dum ego ipsum censum solvam, nullus habeat potestatem ipsam terram de me vel de filio meo abstrahere; et si de illo censo negliens fuero per III annos, tunc id, quod hic superius dictum est, pastores ipsius monasterii vel agentis eius ipsam terram melioratam in suam dominacionem revocare faciant perpetualiter ad possedendum vel quicquid exinde facere voluerint liberam habeant potestatem Si quis vero, quod futurum esse non credo, ego ipse aut aliquis de heredibus meis seu quislibet ulla opposita persona vel qui contra hanc tradicionem venire temptaverit aut eam infrangere voluerit tunc sit culpabilis ad ipsum monasterium dublum, quantum tradicio ista contenit, et in fisco auri uncias III et argento libras V coactos exsolvat et quod repetit nihil vindecare non valeat, sed presens tradicio ista omni tempore firma et stabilis permaneat stibulatione subnexa Actum in Eskinbah. Signum † Willahelmo, qui hanc tradicionem fieri rogavit. sig. † Lantfrid. sig. † Markeri. sig. † Wino. sig. † Ratbert. sig. † Ruatto. sig. † Zollin. sig. † Arnolt. sig. † Albchis. sig † Sallo. sig. † Sicco, testibus. Ego in Dei nomine Bernegarius peccator vocatus presbiter rogitus scripsi et subscripsi Notavi diae XVII kal. iul anno secundo domno nostro Carolo imperatore et XXXIII rege Frangorum et Langobardorum et gubernator Romanorum et inluminacio Saxanorum.