Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 162

Wolfpot überträgt den Vierttheil der Kirche des heil. Petrus zu Fischingen an Sanct Gallen.
Datierung: 800
Ausstellungsort: Egringen

Ego in Dei nomine Wolfpoto quamvis indignus presbiter. Talis mihi decrevit voluntas, ut aliquid de rebus meis pro remedium anime mee dare deberem ad monasterium sancti Gallonis, qui est constructus in pago Turgauense vel Arbonense, ubi viri venerabiles Agino episcopus et Werdo abbas preesse videntur. Trado atque transfundo quartana partem eclesie sancti Petri in Fiskingas in ea namque ratione, ut dum ego vixero ipsas res possedeam et censum exinde solvam, id est dimedium solidum, similiter et unus homo cuicunque voluero dimittere ipsas res faciat; post obitum vero nostrum nec heres meus nec ullus homo potestatem habeat alicubi represtare aut donare, sed ipse res ad supra iam dictum monasterium revertantur perpetualiter ad possedendum Si quis vero, quod futurum esse non credo, aut ego aut ulla opposita persona contra hanc tradicionem venire temptaverit aut eam infrangere voluerit tunc sit culpabilis ad ipsum monasterium duplam repeticionem, quantum in tradicione ista contenit, et in fisco auri uncias III et argento pondera V et quod repetit evindicare non valeat, sed presens hec cartula firma et stabilis permaneat stibulacione subnexa Actum in villa, que dicitur Agaringas, coram testibus quorum hic signacula continentur Signum Wolfpoto presbiteri, qui hanc cartulam fieri rogavit. sig. Waldkeri. sig. Adalker. sig. Sigiberti. sig. Nordberti. sig. Cundart. sig. Pabo. sig. Wolfleoz. Ego itaque Beratker rogitus anno XXXII regnante domno nostro rege Carolo scripsi et subscripsi