Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 161

Prunicho überträgt seinen Besitz zu Angin an Sanct Gallen.
Datierung: 800 06 17
Ausstellungsort: Hagenbach

Domno sacrosancto ac venerabile vir in Christo monasterio, qui vocatur sancte Callone, ubi in corpore requiescit et ubi Haginone episcopus et Werdo abbas preesse videntur Ego in Dei nomine Prunicho admonit me divina misericordia et conpunccio cordis seo et pro peccatis meis minuentis, ut aliquid pius Dominus de facinora mea minuare aut relaxare dignetur Propterea ego dono et trado in paco Prisicgauginsi in villa, qui dicitur Angin, res meas proprias et ego quesivi de Werino; hoc est mansa et terra, pratis, aquis aquarumque decursibus quicquid in ipso villa marcha habui, omnia et ex omnia dono et trado propterea; in ea vero ratione, hoc quod ego in alia loco res vester habui usque ad vitam meam in villa, qui dicitur Wahcincova in censum in annis singulis uno soledos de ecclesia vestra de Rotinlaim. Et post discessum meum ipsi monaci abeant et deneant et posedeant et faciant ubi voluerint Si quis vero, quod fieri esse non credo, si ego aut heredis mei aut vel quislibet ulla opposita persona, qui contra anc donatione ista venire presumserit tunc inferamus tibi tupla repiticione et in fisco auri uncias IIIet nihilhomines presens traditio ista omni tempore firma permania stipulacione supnexa Actum in villa, qui dicitur Hacanpahc poplici SignumPrunicho, qui ista epistola fieri rogavit. sig. Chonzo. † Erhcanpret. † Anno. † Einart. † Odalpret. † Geerfrid. † Roadlant. † Tiuto. † Ramminc. † Ego Arnoltus presbiter scripsi et subscripsi Nodavi die in VIX kal. aug anno XXXII regnante Carlo rege Francorum et Langabartorum.