Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 159

Adalman überträgt den von seinem Vater ererbten Besitz zu Dentingen an Sanct Gallen.
Datierung: 799 12 21

Ego namque in Dei nomen Adalman quondam vir recordatus innumerabilium peccatorum meorum atque iterum vocante de remissione peccatorum bonitate Dei ac dicente: Date elimosinam et ecce omnia munda sunt vobis tradens trado ad monasterium sancti Gallonis quicquid mihi pater meus moriens in hereditatem succedendo in villa nuncupata Tantinga dimisit, id est terris, domibus, edificiis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, cultis et incultis vel quicquid in predicta villa cedente paternica hereditate ego iam dictus Adalman possessor esse videor, omnia a die presente ad prefatum monasterium trado atque transfundo in ea siquidem ratione, ut dum ego vixero res illas ad me recipiam et singulis annis inde censum solvam, hoc sunt IIII maldras de grano et supervertente alio anno insuper unum berbicem solvam saiga valentem. Et heredes mei de legitima uxore procreati predictas res ad se recipiant et cum iam plagitato censo proserviant. Necnon si ego casu accedente ipsas res redemere voluerim, liceat mihi illas cum solidis VIII redemere. Et iam dicta procreatio tota a me exorta, si aliquando inde opem ferre videntur, cum totidem suprascriptis solidis absque ullius marratione redemere habeant potestatem Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut alliquis de heredibus meis aut ulla opposita persona hanc cartam inrumpere conaverit vel destruere affectum quod inchoavit nullo modo valeat et properanti fisco auri uncias III et argenti pondera V coactus exsolvat et quod repetit nullo ingenio evindicare valeat, sed presens hec carta firmitatis omni tempore firma et inconvulsa permaneat stibulatione subnexa Actum in villa nuncupata ....... publice, presentibus quorum hic signacula continentur. Signum ipsius Adalmanni, qui hanc cartam fieri rogavit. sig. Weidheri. sig. Winicold. sig. Petilo. sig. Wolfcrim. sig. Pettili. sig. Hartman. sig. Hwadal. sig. Hruadlant. sig. Engilbertus. sig. Welant. XII kal. ian anno XXXII regnante domno Carolo, sub Wolfolto comite ego Lanto presbiter rogitus scripsi et subscripsi