Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 158

Abt Werdo verleiht an Waldrade den von ihren Eltern Deothart und Waralind an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Sigiratesdorf und Aspach (?) gegen Zins.
Datierung: ?

Christi gubernante clementia Werdo abbas cenobii sancti Galli confessoris Christi. Convenit nos cum fratribus nostris ut res quas nobis tradiderunt Deothart et Waralind, coniux eius, in locis denominatis, id est in Sigiratesdorof et in Ascpahc, filiae eorum Waldrade per precariam in beneficium represtare deberemus, quod et ita fecimus eo condicto, ut ipsa nobis Waldarat annis singulis censum inde solvat, hoc sunt VI denarios, similiter et tota agnitio, quae de ea nata fuerit, cum iam memorato censo totum tempus vitae eorum proserviat. Si autem inde neglientes apparuerint et illum censum reddere noluerint, tunc eadem res cum omni integritate ad ipsum monasterium revertantur perpetualiter ad habendum Signum Werdonis abbatis, qui hanc precariam fieri iussit. sig. fratrum aliorum consentientium: Engilger, Lantpreht, Immo, Wano, Engilbreht, Engilbold, Folhker. Ego Mano diaconus scripsi et subscripsi