Graf Ysanbard schenkt dem Kloster Sanct Gallen seinen Besitz zu Affeltrangen.
Datierung: 798 12 16
Ausstellungsort: Matzingen
Sagrosancto monisterio in honore sanctae Mariae et sancti Galloni confessoris constructus in pago Turgauensi sibi Arbonensi, ubi vir venerabilis Werdo abbas praeesse videtur Ego in Dei nomen Ysanbardo comes ad ipsum locum sanctum vel monisterium pro remedium animae fratris mei Swaboni trado traditionem, quod in perpetuum esse volo id est in pago Turgauensi in loco nuncupante Affaltrawanga quicquid in ipsa fine vel marca pater meus nobis moriens dereliquid et nos vestiti sumus, tam terris, casis, casalis, pumariis, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, ex omnibus et in omnibus, totum et ad integrum ad ipsum monisterium volo esse concessum ut quicquid pastor ipsius monisterii vel rectores eius facere voluerint liberam in omnibus habeant potestatem Si quis vir, ego aut heredes mei aut ulla quislibet oposita persona, qui contra hanc traditionem istam venire temptaverit aut eam infrangere voluerit tunc sit culpabilis ad ipsum monisterium dublum repetitionem, quantum in traditione ista contenit, et in fisco auri uncias tres et argento liberas quinque coactus exsolvat et nihilhominus vindicare non valeat, sed traditio ista omni tempore firma et stabilis permaneat stibulatione subnexa Actum in Matzingas publici Signum † Ysanbardoni auctore, qui hanc traditionem fieri vel firmari rogavit. sig. † Buazoni testis. sig. † Heitaroni test. sig. † Amalberti. sig. † Hvaloni. sig. † Amalgeri. sig. † Hettini. sig. † Wolframmi. sig. † Ruadini. sig. † Martini. sig. † Warinberti. sig. et alio Warinberti. sig. † Wolfcheri. sig. † Liutoni. sig. † Cotesmanni testibus. Ego in Dei nomen Bertilo indignus vocatus presbiter in vicem Waringisi cancellarii scripsi et subscripsi Notavi die XVII kal. ian anno XXXI regnante domno Carolo gloriosissimo rege Francorum et Langobartorum ac patricius Romanorum.