Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 152

Rihart überträgt seinen Besitz in Langenargen an das Kloster Sanct Gallen und an die Kirche des heil. Georg in Wasserburg.
Datierung: 798 06 09
Ausstellungsort: Langenargen

In Dei nomine Perpetrandum est unicuique, quod evangelica vox admonet dicens: Date et dabitur vobis Igitur ego Rihart, cogitans quod Dei intuitum vel animae meae remedium vel etiam pro eterna retributione, talis mihi decrevit voluntas, ut omnes res meas ad aliqua venerabilia loca sanctorum dare deberem, quod ita et feci Dono atque trado ad monasterium sanctum Gallonem et ad ecclesiam sancti Georgii, quae est constructa in pago Argunensis in insule vel loco, qui dicitur Wazzarpuruc. Et hoc est, quod dono in villa, quae dicitur Arguna, id est terris, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, omnia ex integro de meo iure ad sancti Galloni vel sancti Georrii vel rectoribus eius; in ea vero ratione, si ille ipse inde eripere voluerit, tunc licet illum cum X solidis solvere aut in censum X modios de grano; si ille ipse vult, non licet alium post se Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse, quod apsit, aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus meis aut ulla opposita persona, qui contra hanc tradicionem, quam ego spontanea voluntate fieri rogavi, venire aut eam infrangere voluerit iram trinitatis incurrat, et non solum quod ei non liceat, sed damnum incurrat, id est tantum et alium tantum, quantum cartula ista contenit, de rebus suis ad ipsam ecclesiam restituat, et sociante fisco multa conponat, id est auri uncias III et argenti pondera V coactus exsolvat et quod reppetit nihil evindicet, sed hec presens epistola omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in villa Arcuna puplice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum ipse traditori. Rihart. sig. Haicho. Herfo. Wisarih. Selborat. Waldmar. Hunolt. Reginhad. Boto. Cristan. Ego itaque Hadabert rogitus et petitus scripsi et subscripsi in anno XXX regnante domno nostro Karolo rege Francorum. Notavi diem V id. iun., sub comite Roadberto