Bischof Agino verleiht an Wigant den von ihm an Sanct Gallen übertragenen Besitz zu Wurmlingen und Gunningen gegen Zins.
Datierung: 798 05 11
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
In Christi nomine Agino Constanciensis urbis episcopus et rector monasterii sancti Gallonis. Convenit nos cum confratre nostro Werdone abbate ipsius monasterii et ceteris fratribus ut illas res, quas Wigant in subter nominatis locis ad prefatum monasterium tradidit, id est in Vurmmaringas et Conniggas, sicut in nostra consonat cartula, ei pro beneficio in censum represtare deberemus, quod ita et fecimus in ea namque ratione, ut annis singulis censum nobis inde solvat, id est in precio solidum valente. Et si filius eius post eum ipsas res habere voluerit, ipsum censum solvat et ipsas res possedeat, similiter et agnicio eius. Si autem liberos non habuerit et fratres eius, id est Warinus et Scrot, super- vixerint eum et ipsas res habere voluerint, ipsum censum solvant. Si autem voluntate aut necessitate cogente ei placuerit, ut ipsas res redemere voluerit, solvat partibus ipsius monasterii solidos X; similiter et filius eius et supradicti fratres licentiam habeant, si voluerint. Si autem hoc ab eis factum non fuerit, tunc nullus heredum eius hanc licentiam redemendi non habeat, nisi tantum agnitio eius, cum prefato censu a nobis annis singulis proserviendum. Si autem absque liberis ipse Wigant mortuus fuerit et ipsae res a fratribus eius redempte non fuerint, tunc ad iam dictum monasterium ipse res revertantur perpetualiter ad possedendum. Actum in ipso monasterio sancti Gallonis, presentibus fratribus quorum hic signacula continentur Signum Mauvonis decani. sig. Rodperti presbiteri. sig. Eginonis presbiteri. sig. Waldramni. sig. Adalrici presbiteri. sig. Vincentii. sig. Pertilonis portarii. sig. Rodgeri presbiteri. sig. Reginharti diaconi. sig. Cozberti diaconi. sig. Valerii. Ego itaque Pertigarius indignus diaconus rogitus anno XXX Karoli regio, die veneris, V id. mad scribsi et subscribsi