Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 150

Die Nonne Ata überträgt ihren Besitz zu Seedorf an Sanct Gallen.
Datierung: 797 11 17
Ausstellungsort: Täbingen

In Dei nomine Perpetrandum est unicuique, quod evangelica vox admonet dicens: Date et dabitur vobis Igitur ego Ata Deo sacrata evenit mihi in animo meo, ut aliquam portionem de rebus meis, quas de parte genetricis meae Gaersoinde, filia quondam Ascarici, me contigit iure hereditario possedisse, ex his, ut diximus tradere ad monasterium sancti Gallone confessoris, que est constructa in pago, qui dicitur Arbonense, urbis Constantiae, in ducato Alamaniae, quod ita et tradedi Et hoc est, quod trado in ducato Alamanniaae in loco, qui dicitur Sedorf, quicquid in eadem loca adiacentia vel ad eadem loca pertinentia est, omnia et ex integro tam terris, quam domibus, aedificiis, mancipiis, pratis, campis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, cum omni integritate trado ad supradictum monasterium ob redemptionem anime meae vel pro aeterna retribucione; in ea vero ratione, ut quamdiu vixero ipsas res habeam sub usu fructuario diebus vite meae et postea meliorates ad vos revertantur absque ullius iudicis reconsignatione Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipsa aut aliquis de heredibus meis vel quislibet ulla opposita persona, qui hanc cartam inrumpere aut infrangere voluerit sociante fisco multa conponat, id est auri untias III et argenti V pondera coactus exsolvat et quod repetit eam evindicare non valeat, sed omni tempore firma et stabilis permaneat cum stibulatione subnixa Actum in villa Tagvingas publice, presentibus quorum hic signacula contenuntur Signum Atane Deo sacrata, qui hanc cartam fieri rogavit. sig. Berahttolti comitis. sig. Rifrid. sig. Eburini. sig. Nandhker. sig. Waleicho. sig. Immo. sig. Machelm. sig. Merolt. sig. Deoto. sig. Lintbert. Sitili. sig. Rantwic. Irmindecan. Anno XXVII regnante domno Karolo rege Franchorum. Data in mense nov., die veneris, quod est XV kal. decembris Ego itaque Salamon ac si indignus diaconus scripsi et subscripsi