Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 149

Pebo schenkt seinen Besitz zu Essendorf und Heidgau an Sanct Gallen.
Datierung: 797 10 30
Ausstellungsort: Steusslingen(?)

In Dei nomine Ego Pebo trado ad monasterium sancti Galli pro anime meae remedio et pro eterna retributione quicquid habeo in Essindorf et in Heidkauge cum omnibus, quibus ibidem hodierna die visus sum habere, cum mancipiis, edificiis, pratis, pascuis, viis, silvis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis et incultis, omnia videlicet, sicut iam dixi trado atque transfundo ad iam dictum monasterium et in manus Wanoni monachi et presbiteri traditum est ea ratione. ut deinceps liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem faciendi absque ullius contradictione Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus aut proheredibus meis istam traditionem infrangere voluerit sociante fisco multa conponat, id est auri untias IIII et argenti pondera sex coactus persolvat et presens traditio omni tempore firma et stabilis permaneat cum testibus subfirmata Actum in Stiuzzelingun publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Pebonis, qui hanc traditionem fieri rogavit. sig. Engilberti testis. † Uatili test. † Ruadolf filius eius test. † iuto test. † Bernwic test. † Rantbert test. † Petilo test. † Wolfdregi test. † Sitili test. † Friccho test. † Hartwic test. † Cundachar test. † Scrot test. † Tunno test. Ego Wano presbiter rogitus scripsi et subscripsi Notavi diem lunis, III kal. novemb anno XXVIIII Caroli.