Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 148

Wolfbold und seine Kinder Bernegar und Otsinda übertragen ihren Besitz zu Wetzwil, Toggwil, in Toronomarca und Murchingomarca an Sanct Gallen.
Datierung: 797 08 31
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Sacrosancto monasterio in honorae sanctae Mariae et sancti Gallonis constructus in pago Turgensi sibi ad Arbonensi, ubi vir venerabilis Werdo abbas preesse videtur una cum monachis suis vel Deum timentibus Nos vero in Dei nomine Wolfboldus et ego filius eius Bernegarius et filia eius Otsinda placuit nobis, ut pro animae nostre remedium vel pro anime matris nostre Adalswindanaeut rem nostram, quod modo visi sumus habere in pago Turgensi in locos nuncupantes in Wezinvilari et in Tocchinvilari, in fines vel in marcas, qui dicitur Toronomarca, et in alia, qui dicitur Murchingomarca, tam terris, mancipiis, casis, casalis, pumariis, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, peculiis, movilibus et inmovilibus, utriusque sexius maiore vel minore, omnia et super omnia , totum et ad intecrum ad ipsum monasterium volumus esse concessum in eam vero racionem, ut dum nos vixerimus ad usum fructuarium habere debemus et exinde annis singulis censum reddere, sic et nos conplacuit, id est XXX siglas de cirvisa et XXX panis et friskingam trimissis valente aut tantum de anona, quantum hoc facere potuerit, aut in alio precio quantum hoc valet. Et dum ego foris monisterium esse voluero, hoc faciam; et quando me Deus cor meum confirmare voluerit, ut seculum istum derelinquam, tunc vos me recipiatis in congregacionibus vestris, ut et mercis vestra copiosior sit in celis. Et post hoc diem, quando ego hoc facere voluero, si soror mea vixerit, ipsum censum faciat, si ipsam rem habere voluerit; sin autem negare voluerit aut de ipso censo se abstrahere, similiter et nos, statim ipsas res pastor ipsius monasterii nos vivente ad se revocare faciat. Post opitum vero amborum nostrorum, sicut diximus, rectores ipsius monasterii habeant, teneant adque possedeant perpetualiter vel quicquid exinde facere voluerint liberam in omnibus habeant potestatem. Et ipse census sit datus in natalicio sancti Martini episcopi, quod est tercio idus novembris Si quis vero, quod futurum esse non credimus, quod absit, aut aliquis de heredibus vel proheredibus nostris vel quislibet oposita persona, qui contra hanc cartulam tradicionis istam venire temptaverit aut eam infrangere aut aliqua calomnia generare voluerit tunc inferat partibus monisterii dublum repeticionem, quantum in tradicione ista contenit, et ad fisco fredum exsolvat sexaginta solidos de argento et auri uncias tres et quod repetit nihil evindicare non valeant, sed tradicio ista omni tempore firma et stabilis permaneat stibulatione subnexa Actum in ipso monisterio publici, sciente quorum hic signacula continentur Ego ipse in Dei nomine Bernegarius indignus vocatus bresbiter scripsi et subscripsi Notavi die pridie kal. sept anno XXVIIII regnante domno et gloriosissimo Carolo rege Frangorum et Langobardorum ac patricio Romanorum. Mancipiis vero his nominibus: Hartbert, Niezliub, Facarlind, Aba, Adalwini, Inpar, Ruadinco, Leiderat, Rihdrud, Amanolt. SignumWolfboldi et ego Bernegario, qui hanc tradicione fieri rogavimus. sig. † Sichilheih. sig. † Dheodoldi. sig. † Cundhad. sig. † Wolframmi. sig. † Hittoni. sig. † Sichihario. sig. † Cundberti. sig. † Liutoni. sig. † Waldberti. sig. † Ruadbert, testibus. sig. † Wolfheri. sig. † Ruadbert. sig. † Ruadcher. sig. † Perhathart. sig. † Nanzo. sig. † Waldfrid.