Warin überträgt seinen ererbten Besitz zu Wurmlingen, mit Ausnahme der Herrenhufe, und zu Gunningen an Sanct Gallen.
Datierung: 797 03 30
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
In Christi nomine Ego Warinus dono atque trado ad monasterium sancti Gallonis confessoris omnes res meas , quas in hac die presente visus sum habere. Et hoc est, quod dono in pago, qui vocatur Perahtoldipara, in vico nuncupante Vurmmeringa, quicquid ibidem visus sum habere; id est hobas V excepto ea, que in usus proprios colere videtur, quod dicitur hoba siliga, et una hoba in villa, quae vocatur Conninga, cum omnibus ad eam pertinentibus vel quicquid ab his duobus denominatis locis aspicientibus mei alodis esse dinoscitur ad supra iam dictum monasterium volo esse donatum, cum terris, domibus, edificiis, mancipiis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus atque inmobilibus, cultis et incultis vel quicquid dici aut nominari potest, quod mihi in hereditatem succedit, libera voluntate nulloque cogente iudicio ad praefatum monasterium volo esse concessum in ea videlicet ratione, ut ipsas res ad me recipiam et annis singulis censum exinde solvam, hoc est una maldra de chernone et XV siclas de cervisa et una friskinga saigada valente. Et si aliquando necessitate aut voluntate cogente ipsas res redemere voluero, tunc cum consensu rectoris ipsius monasterii vel ceterorum fratrum liceat mihi hoc facere cum CLX solidis. Et si Deus filium mihi dignum herede donare dignaverit, et de censu et de solutione similiter, si voluerit, faciat; et si hoc a me aut a filio meo factum non fuerit, nullus heredum meorum hoc faciendi licentiam habeat, sed tantum post meum discessum, si successor non fuerit, ad ipsum monasterium praedictae res revertantur perpetualiter ad possedendum Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut quilibet de heredibus meis vel aliquis aliquando contra hanc traditionem venire aut infrangere eam voluerit affectum quem incoavit non obteneat et ad ipsum monasterium duplum restituat et in aerarium regis persolvat D solidos auri Et nihilominus presens cartula omni tempore firma et inviolata perduret stibulatione subnexa Actum in ipso monasterio, presentibus quorum hic signacula continentur Signum † Warini auctoris, qui hanc cartam fieri atque firmare rogavit. † Caramanni comitis. † Ratperti testis. † Erinberti test. † Waldperti test. † Hacconis test. † Zazil test. † Lantperti test. † Ermenoldi test. † Erchanhardi test. † Helmgeri test. † Wisirici test. Ego itaque Mauvo peccator rogitus anno XXVIIII Caroli regis, die iovis, III kal. apr scribsi et subscribsi, sub Caremanno comite.