Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 144

Die Presbyter Fromolt und Cacanward übertragen ihren ererbten Besitz zu Eichstetten und Ausnang an Sanct Gallen.
Datierung: 797 04 02
Ausstellungsort: Hofs

Si aliquid locis sanctorum vel substancia pauperum conferimus, hoc nobis procul dubium ad eternam beatitudinem retribuere confidimus Nos vero in Dei nomen Fromoltus et Cacanwardus indigni prespiteri cedimus a die presente pro anime nostre remedium vel pro eternam retribucionem ad monasterium, qui est constructus in paco Turgauensi vel in Arbonensi, in onore sancte Marie et sancte Gallonis vel ceterorum sanctorum, ubi vir venerabilis Werdo abbas preesse videtur; id est hereditatem nostram, quod nos patres nostri moriens dereliquerunt in locas nuncubantes in villa, qui dicitur Eihsteti, et in alia loco, qui vocatur Asinwanga, tam terris, casis, casalis, mancipiis his nominibus: Niffodenca, Rekinheid, Christina, Cuntheri, Waltheri, Adalni, Salafrid, Liubilo, Willipolt; hec sunt quod Fromoltus tradebat. Et hec sunt nomina mancipiorum, quos Cacanwardus tradebat: Winihho, Hadacvan, Wolsvid, Merisvid, Imma, Liuparat, Willisvid, Wartman, Lantperet, Lantheri: peculiis, pratis, campis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, ex omnibus et in omnibus, movilibus et inmovilibus, totum et ad intecrum tradimus atque transfundimus ad ipsum monasterium hic subradictum vel rectoris eius, ut abeant, teneant atque possedeant in eam vero racionem, ut nos liceat tempus vite nostre ipsas res ad usum fructuarium abere et exinde pro annis sigculis censum solvere, dum nos ambi vivimus solidum unum in quid potuimus, et qui paris suo supervixerit solidus tuos; et si nos de ipso censo negare voluerimus, tunc pastor ipsius monasterii ipsas res revocare faciat ad monasterium ipsum; et dum nos illum censum vel servicium faciamus, non abeat potestatem pastor ipsius monasterii nobis de ipsos res alionare vel extraere. Et post obitum vero nostrum non apeat potestatem pastor ipsius monasterii secularium hominum prestare, nisi semper ad servicium ipsius monasterii permaneat, sicut diximus, pro animae nostre remedium Si quis vero, quod futurum esse non credimus, nos ipsi, quod absit, aut aliquis de eredibus nostris vel proeredibus aut quislibet ulla oposita persona, qui contra hanc tradicionem venire vel frangere temtaverit tunc sit culpabilis ad ipsum monasterium dublum repeticionem, quandum in tradicione ista contenit, et in fisco auri uncias tres et argento pondera quinque coactus exsolvat et quod repetit nihil vindicare non valeat, sed presens tradicio ista firma et stabilis permaneat stibulacione subnexa Actum in villa, qui dicitur uf Hova in Nibalcoge, in atrio sancti Martini, ante Steinharto comite et postea ante Hiranharto iudice Signum Stenhart. sig. Isanhart. sig. Rifrid. sig. Altman. sig. Hiltolf. sig. Ebarahar. sig. Willihelm. sig. Kisalpolt. sig. Heriprando. sig. Ercanpoldo. sig. Adal. sig. Hrammunc. sig. Hruadheri. sig. Cuntdhart. sig. Ehso. sig. Svabilo. sig. Hiltiprando. Ego in Dei nomen ipse Cacanwardus prespiter scripsi et subscripsi Notavi die IIII non. april anno XXVIIII regnante domno et glorioso rege Francorum et Langabardorum ac patricio Romanorum.