Winithar und seine Mutter Sleta übertragen ihren Besitz zu Wil und Bronschhofen (?) mit Ausnahme von vier Hörigen an Sanct Gallen.
Datierung: 796 05 20
Ausstellungsort: Jonschwil
Si aliquid locis sanctorum vel substantia pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio ad eternam beatitudinem retribuere confidimus Nos vero in Dei nomen Winitharius et Sleta mater mea in amorem domini nostri iesu Christi et remissionem peccatorum nostrorum caedimus a presente die cessumque quod in perpetuum esse volemus id est in pago Turgaunense in finis vel in marcas nuncupantes in villa, qui dicitur Wila, et in Pramolveshova, quidquid in ipsas fines vel marcas visi sumus habere de paternico vel quod legibus nos obtinet, tam terris, casis, casalis, mancipiis, pomariis, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, movilibus et inmovilibus. Ista omnia supra dicta tradimus atque transfundimus ad monasterium sancti Galloni, ubi vir venerabilis Agino episcopus et Werdo abbas preesse videntur, exceptis quattuor mancipiis his nominibus: Nendilo et Adalhart et Hasuvar et Theotrih, ita ut ab hac die ipsi vel successorisque eorum habeant, teneant atque possedeant In eum vero consilium convenit, ut si me placuerit ipsam tradicione redemere, tunc liceat mihi cum X solidis redemere. Et si filii mei legitimi redemere voluerint, similiter faciant; et si mihi placuerit, ut aliquid de parentibus meis redemere ipsam rem, liceat eis cum una weraceldo et dum nos vixerimus in annis singulis pro ipsas res ad ipsum monasterium censum dare debemus XV siglas de cirvisa et XXX panis et una friscinga saiga valente Si quis vero, quod futurum esse non credimus, nos ipsi, quod absit, aut aliquid de heredibus nostris vel proheredibus aut quislibet opposita persona, qui contra hanc tradicionem venire temptaverit aut eam infrangere voluerit tunc sit culpabilis ad ipsum monasterium dublum repetitionem in fisco auri uncias VI et argento pondera X et nihil evindicare non valeat, sed tradicio ista firma et stabilis permaneat cum stibulatione subnexa Actum in iohannisvilare puplici, presentibus quorum hic signacula contenuntur Signum † Winitherio auctore, qui hanc traditionem istam fieri rogavit. sig. † Pozo testis. sig. † Wolfker test. sig. † Arolf test. sig. † Isanhart test. sig. † Ruathin test. sig. † Heripold test. sig. † Wolfram test. sig. † Salacho test. sig. † Wicchram test. sig. † Liutheri test. Ego in Dei nomine Adam presbiter rogitus scripsi et subscripsi Notavi die veneris, XIII kal. iun anno XXVIII regnante domno nostro Karlo rege Francorum, sub Odalrico comite.