Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 141

Abt Werdo vertauscht von Pruning dessen Besitz zu Egethof (?) gegen ebensoviel zu Berg.
Datierung: 796 04 30
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

In Christi nomine Convenit me Werdonem abbatem monasterii sancti Galli cum consensu fratrum nostrorum et advocati nostri Adalberti, ut cum quodam homine nomine Pruning concambium faceremus Dedit enim nobis praedictus homo, quod in Agitinchova habuit et nos illi ad Berga tantum sub mensura virgae dedimus quantum in supra nominato loco ab illo accepimus. Ea videlicet condictione, ut res illius in Agitinchova sitas statim ad nos recipiamus; res vero nostras ad Berga ipse diebus vitae suae sub censu duorum denariorum singulis annis vel unius maldri de grano habeat. Similiter et virilis procreatio eius legitima easdem res sub simili censu teneat; quae si defecerit, statim ad nos revertantur in aevum possidendae Actum hoc concambium in ipso monasterio publice, presentibus quorum hic signa continentur Signum Ecco. † Neribert. † Hildibert. † Gunduroh. † Meginbert. † Gotesman. † Gisalbert. † Babo. † Wolffrid. † Dagabert. † Guodilo. † Reginbert. † Sigibert. † Otbert. Ego itaque Mauvo diaconus rogitus anno XXVIIII Caroli regia, die sabbati, pridie kal. mad scripsi et subscripsi