Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 140

Heribold überträgt der Kirche des heil. Martin in Rohrbach seinen Besitz in Madiswil.
Datierung: 795 12 28
Ausstellungsort: Rohrbach

Sacrosancta ecclesia, quae est constructa in honore sancti Martini domni Ego Heribold cogitans Deum et anime meae remedium vel aeterna retributione ut res meas in pago Argue in villa, quae dicitur Madalestwilare, quicquid de patre meo obvenit aut ego postea adquesivi dono, ligo atque trado ad ipsius supra scripta ecclesia et eius custode Adalgoze, campis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, cultum vel adquirendum a die presente trado atque transfundo de dominatione atque potestate mea in eorum potestate, quicquid exinde facere voluerint liberam ac firmissimam in Dei nomine abeatis potestatem faciendi iam mea est peticio, ut quod ego per donacionis titulum condonavi mihi prestaretis et infantis meis, quod et ita fecistis in talem censum et in ea ratione, ut per annis singulis medio solido et duas anzingas, unum autumnalem et alium estivalem illos segare et intus trahere et in forano opere in dies tres Si quis vero, ego aut heredes mei vel ulla opposita persona, qui contra hanc traditionem venire aut contra agere voluerint non vindicet, sed sit culpabilis in fisco auri uncias III et argenti libra I Et presens donatio seu traditio firma et stabilis permaneat stibulatione supnexa Actum in atrio sancti Martini in loco, qui dicitur Roorbah, publice presentibus Signum Heribold, qui hanc donationem seu traditionem fieri atque firmari rogavit. sig. Podolungo teste. sig. Adalne. † Wolvine. † Adalhardo. † Waltingo. † Nandgero. † Ato. † Weidimanno. † Cundharto. † Sigifrid. † Otmund. Ego Starcho sivis indignus prespiter rogitus scripsi et subscripsi Notavi die lunis, V kal. ian anno XXVIII regnante domno rege Carolo Francorum et Longabardorum seu patricius Romanorum.