Waltfrid überträgt seinen ganzen Besitz zu Mittenbach an die Kirche des heil. Georg zu Wasserburg.
Datierung: 794 06 12 (09)
Ausstellungsort: Langenargen
In Dei nomine Perpetrandum est unicuique, quod evangelica vox admonet dicens: Date helimosinam et omnia munda sunt vobis Igitur ego Waltfridus, cogitans quod Dei induitum vel animae meae remedium vel etiam pro aeterna retribucione, talis mihi decrevit voluntas, ut omnes res meas ad aliqua venerabilia loca sanctorum dare deberem, quod ita et feci Dono atque trado ad eclesiam sancti Georgii (in censo X modios de grano aut talem friskingam ipso grano valentem), quae est in pago constructa Argunensius in insula vel loco, qui dicitur Wazzarburc. Et hoc est, quod dono in pago ipso, qui dicitur Mittinbach, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursoribus, cultum et incultum, ortiferis, pomiferis, mobilibus atque immobilibus, omnia ex integro de meo iure sancti Georgii vel rectoribus eius ibidem manentes habeant, teneant atque possideant vel quicquid exinde facere voluerint liberam in omnibus ac firmissimam habeant potestatem faciendi apsque ulla contradictione Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse, quod absit, aut ullus de eredibus meis vel proeredibus aut ulla opposita persona, qui contra hanc cartam traditionis, quam ego spontanea voluntate fieri rogavi, venire aut eam infrangere voluerit iram trinitatis incurrat, et non solum quod ei non liceat, sed damnum incurrat, id est tantum et alium tantum, quantum cartula ista contenit, de rebus suis ad ipsam ecclesiam restituat et sociante fisco componat multa, id est auri untias III, argenti pondera V coactus exsolvat et quod repetit nihil evindicet, sed hec presens cartula ista omni tempore firma et stabilis permaneat cum stibulatione subnixa Actum in villa Arguna puplice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum manus Waltfrido, qui hanc cartam fieri atque firmare rogavit. sig. Sigiberto. sig. Fater. sig. Wiserich. sig. Wolfregin. sig. Alto. sig. Hanolt. sig. Wolfpertus. Ego itaque Adalhardus lector anno XXVI regnante domno Karolo rege Francorum. Notavi sub die II idus iunias, et in presente Ruadperto comite