Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 136

Hiltigaer überträgt seinen ganzen Besitz in Klengen, Pettinchova und Eiginhova an Sanct Gallen.
Datierung: 793 04 10
Ausstellungsort: Klengen

In Christi nomine Ego Hiltigaer considerans casum humane fragilitatis meamque metuens repentinam ex hac luce transmigrationem. Ideo talis mihi decrevit voluntas, ut omnes res meas ad aliqua loca venerabilia sanctorum condonare deberem, quod ita et feci Igitur trado ad monasterium sancti Gallonis confessoris quicquid in hac die presente in Cheneinga marca et in villa Pettinchova seu et in alia villa, id est Eiginhova, visus sum habere; id est cum terris, domibus, edificiis, mancipiis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus atque inmobilibus, cultis et incultis, ingressus et egressus vel quicquid de meo iure in predicta marca esse videtur, omnia et ex integro nihilque pretermittendo ad supradictum monasterium manu potestativa ex ordierna die pro mea mercede volo esse donatum nisi tantum quod mater mea Vatila cum permissu rectoris ipsius monasterii vel ceterorum fratrum ipsas res usufructuario tempus vite suae possedeat, postea vero cum omni integritate, sicut a me definitum est, ad ipsum monasterium revertantur Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse, quod absit, aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus seu quilibet persona contra hanc tradicionem venire aut eam inrumpere conatus fuerit nihil prevaleat et cum cogente fisco multa conponat, id est auri untias VI et argenti pondera VII coactus exsolvat et quod reppetit evindicare non valeat, sed haec presens tradicio omni tempore firma et inviolata perduret cum stibulatione subnexa Actum in Cheneinga villa publice, presentibus quorum hic signacula continentur Hiltigaeri auctoris, qui hanc cartam fieri rogavit. † Aginonis. † Theotperti. † Haitonis. † Vadalscalhi. † Waldkeri. † Haimonis. † Zupponis. † Hibonis. † Gaerberti. † Wolfhardi. † Hiltipoldi. † Ratpoldi. † Wachar. † Otperti. † Ruadperti. Ego itaque Heriolt presbiter rogitus anno XXV Caroli regis, die mercuris, IIII id. april scribsi et subscribsi