Caganhart überträgt seinen Besitz in Pillinthor(f) an Sanct Gallen.
Datierung: 792 08 09
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
Sacrosancta ecclesia sancti Galloni, qui est constructa super fluvium, qui dicitur Petrosa, et in illo pago Arbonense, ubi ille abbas nomine Werdo videtur esse Ego in Dei nomine Caganhart trado pro animae meae remediumad monasterio sancti Galloni, dono donatum quod in perpetuum esse volo hoc est infra marcha illa, qui vocatur Munthariheshuntari, constructa villa nuncupante, qui dicitur Pillinthor, cum terris, domibus, edificiis, silvis, campis, pascuis, pratis, aquis aquarumque decursibus, quicquid dici aut nominari potest, totum et ad integrum a die presente ad ipso monasterio sancti Galloni trado atque transfundo ut ab hac die ipsas res superius denominatas habeatis et possideatis ac quicquid facere volueritis liberam habeatis potestatem in ea ratione, ut res illas, quas frater meus contra me in portionem accepit, nomine Wichart, ad me recipiam et annis singulis inde censum persolvam, id est V maldras de grano vel XX siclas de cirvisa et panes XL et I frisgingum seiga valentem. Et si filius meus Wichart nomine me supervixerit, easdem res ad se recipiat et annis singulis eundem censum persolvat. Post vero amborum discessum absque ullius contradictione cum omni integritate ad ipso monasterio sancti Galloni revertetur perpetualiter possidendum Si quis vero, quod fieri non credo, aut ego ipse aut ullus coheredum meorum contra hanc traditionis cartulam venire temptaverit auri untias IV et argenti pondus V fisco regis coactus persolvat et haec carta nihilominus firma permaneat Actum in ipso monasterio V id. aug anno XXIIII Karoli regis. Signum Caganharti, qui hanc traditionis cartam fieri rogavit. sig. Hecchihart. sig. Hartman. sig. Baldibreht. sig. Wicchern. sig. Adalbold. sig. Hoadalhart. sig. Trudmunt. sig. Hisanbret. sig. Erchanbreth. sig. Anthad.