Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 130

Rihpert und seine Gattin Kebasinda übertragen eine Wiese zu Dürbheim und Besitzungen und Hörige zu Spaichingen an Sanct Gallen.
Datierung: 791 11 15
Ausstellungsort: Schörzingen

In Dei nomine Perpetrandum est unicuique, quod evangelica vox admonet dicens: Date et dabitur vobis Igitur ego Rihpertus et coniux mea Kebasinda tractantes pro Dei timore vel remedium anime nostrae vel pro aeterne retributione, ut aliquid de conquesito nostro ad loca sanctorum dare deberemus, quod ita et fecimus Propterea donamus atque transfundimus pratum unum ad carradas XII in pago, qui dicitur Purihdinga, in villa Dirboheim et in alia villa, qui dicitur Speichingas, de terraturio nostro solum unum et iurnales XII et mancipia III his nominibus: Reginfrid, Uro, Winburc ad monasterium sancti Gallonis, qui constructus est in pago Turgaugense et in fine Arboninse in ea vero ratione, ut inde annis singulis censum solvamus. Et si unus e nobis alterum supervixerit, tempus vite suae ipsas res possedendo censum solvere liceat. Et si mihi Deus de supra nominata coniuge filium dederit et ipsas res ad se recipere voluerit, similiter subter denominatum censum solvat, id est X modios de annona et in unaquaque aratura iurnale unum arare et cum semine nostro siminare Si quid vero, quod fieri non credo, si ego, quod absit, aut ullus de heredibus meis vel proeredibus aut ulla opposita persona, qui contra hanc cartam traditionis, quam ego spontanea voluntate fieri rogavi, veniri aut eam infrangere voluerit non solum quod ei non licet, sed damnum incurrat, id est tantum et alium tantum, quantum carta ista continet, de rebus suis ad ipsum monasterium restituat, et sociante fisco multa conponat, id est auri untias unam et argenti libram unam coactus exsolvat et quod reppetit nihil evindicare valeat, sed cartula haec presens omni tempore firma et stabilis permaneat cum stibulatione subnixa Actum in villa Scarcingas puplice, presentibus quorum hic signacula continentur SignumRihperto auctore, qui hanc cartam fieri rogavit. sig. † Sigurihi. sig. † Ebruini. sig. † Erlofridi. sig. † Muatini. sig. † Wolfpreht. sig. † Reginharti. sig. † Ruadprehti. Ego itaque Wolwolt presbiter anno XXIIII Caruli regis, die martis, XVII kal. decemb scripsi et subscripsi.