Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 125

Trudold schenkt seinen Enkeln (Neffen) Thiothelm und Trudold seinen Besitz zu Gebhardswil (Gebertschwil).
Datierung: 790 02 26
Ausstellungsort: Sirnach

Dulcissimi nepoti mei Thiothelmo et Trudoldo Ego Trudoldus sumpsit mihi consilius, ut aliquit de re mea vobis condonare deberem, quod et ita feci hoc est in pago Durgauve in loco, qui dicitur Kebaratesvilare, quicquid ibidem visus sum habere portionis mee, casas, casalis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus ad integrum a die presente vobis trado atque transfundo dominatione ut quicquid exinde a die presente facere volueritis, liberam ac firmissimam habeatis in Dei nomine in omnibus potestatem Si quis ergo aut heredes mei aut ulla opposita persona quid contra hanc traditionem istam venire temptaverit aut agere presumpserit tunc inferat parti custodiente dupla repetitione et in fisco auri uncias tres et argenti pondera quinque et nihilominus presens traditio ista omni tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnexa Actum villa Sirinach publice, presentibus quorum hic signacula continentur Signum Trudoldo, qui hanc traditionem fieri rogavit. sig. Puazo. sig. Wanzo. sig. Sikkero. sig. Warin. sig. Vurmhari. sig. Salicho. sig. Erchanperto. sig. Wicrammo. sig. Ruocchero. sig. Waltfrido. sig. Hattino. sig. Albkero. sig. Hariboldo. sig. Wolfkero. sig. Martino. Ego Coprongis rogitus scripsi et subscripsi Notavi diem veneris, IIII. kal. mart anno XVIIII regnante domino nostro Karolo rege Francorum, sub Oadalrico comite.