Wolfcoz überträgt seinen Besitz zu Hounsteti auf dem Göhrenberg an Sanct Gallen.
Datierung: 788
Ausstellungsort: Bermantingen
Si aliquid de rebus nostris ad loca sanctorum vel in aelimosinas pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in aeterna beatitudine retribuere confidimus Ideoque ego in Dei nomine Wolfcoz in amore domini nostri iesu Christi et remissione peccatorum meorum, ut in futuro veniam delictis meis consequi merear dono ad monasterium sancti Galloni confessoris, qui est constructus in pago Durgaugense vel in sito Arbonense, ubi eius sacrus requiescit corpus et venerabilis Werdo preesse videtur. Et hoc est, quod dono in Linzgauia situm in Gaerrinberg, in loco nuncupante Hounsteti, id est casa cum curte clausa vel quicquid deinceps elaborare potuero in ipso loco trado ad monasterium sancti Galloni confessoris seu monachis ibidem Deo deservientibus, habeant, teneant atque possedeant vel quicquid exinde facere voluerint liberam in omnibus habeant potestatem faciendi in ea vero ratione, ut tempus vite meae ipsas res ad me recipiam et exinde annis singulis censum solvam, hoc est saiga de grano. Post obitum vero meum si filius meus ipsas res ad se recipere voluerit, solvat inde duplum censum, friskinga saiga valente et una maldera de grano; post obitum vero nostrum ambobus ipsas res absque ulla contradictione ad ipsum monasterium revertantur Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse Wolfcoz, quod absit, aut ullus heredum meorum vel quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc cartulam venire aut eam inrumpere conatus fuerit sociante fisco multa conponat, id est auri libra una et argenti pondura duo coactus exsolvat et quod reppetit nil evindicet, sed haec presens tradicio firma permaneat cum stibulatione subnixa Actum in villa Perahtmotingas publice coram testibus presentibus, quorum hic signacula continentur Signum Wolfcoz testis, qui hanc cartulam fieri rogavit. sig. Dhingmunt presbiter test. sig. Ato. sig. Ruadheri. sig. Erchanbreht test. sig. Uadalmar test. sig. Mato test. sig. Fartman test. sig. Amalbreht. † Adalgoz. † Edillioz. Ego itaque Meio presbiter rogitus scripsi et subscripsi anno XX regnante domno nostro Carolo rege Franchorum, sub Ruadberto comite.