Der Presbyter Ratpot überträgt seinen Besitz in Legau mit Ausnahme des Kirchenlandes und einiger Jucharte an Sanct Gallen.
Datierung: 788 05 04
Ausstellungsort: Legau
Perpetrandum est unicuique, ut auribus audiat et opere adimpleat, quod ipse Dominus ore suo locutus est dicens: Date et dabitur vobis, et iterum: Date helimosinam et omnia munda sunt vobis. De tanta igitur miseratione et piaetate Domini reminiscens ego Ratpot quasi indignus presbiter fragilitatem humane conditionis subitanea transpositione ventura decrevit mihi voluntas, ut res meas ad aliqua loca venaerabilia sanctorum condenare deberem, quod et ita feci Trado itaque ad monasterium sancti Galloni confessoris, qui est constructus in pago Durgaugense et in situ Arbunense, ubi venerabilis Werdo abbas praeesse videtur, quidquid in hac die praesente in Nibulgauia visus sum habere, excepto terra ecclesiastica et aliquantos iuchos, ubi vicinos et missos ipsius monasterii supra duxi, reliqua vero sicut supra dixi omnia ex integro ad ipsum trado monasterium perpetualiter possidendum id est edificiis, terris, domibus, campis, pratis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus atque inmobilibus, cultis et incultis, et mancipia his nominibus: Fruahanolf, Zilla, Lantheri, Willibold, Lanthilt, Tetta, Totocha, Emhilt, Cozhilt, haec onmia que supra memoravimus ad supradictum trado monasterium; et similiter unum villare, quod meis propriis adquesi manibus, aut quidquid ibidem deinceps elaborare potuero in ea vero ratione, ut tempus vite meae ipsas res ad me recipiam et exinde annis singulis censam solvam, hoc est unum iuchum arare et collegere et intus ducere et trimisse valante in qualecumque pretio. Post meum quoque quando Deus de hac luce voluerit discessum ipsas res ad supra memoratum monasterium revertantur Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse, quod absit, aut aliquis heredum meorum vel quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc cartam traditionis venire aut eam violare conatus fuerit sotiante fisco multa componat et ad ipsum monasterium duplam reppetitionem restituat inteream cartula ista firma et stabilis omni tempore debeat permanere cum stibulatione subnexa Actum in ipsa ecclesia Nibulgauia coram testibus praesentibus , quorum hic signacula continentur. Signum Ratpot auctor, qui hanc cartam fieri rogavit. sig. Liutpot. sig. Takebreht. sig. Rihfred. sig. Hiltipold. sig. Kiselbold. sig. Ratpold. sig. Erchanbold. sig. Auwo. sig. Kaganhart presbiter. sig. Frumolt presbiter. sig. Heribrant. sig. Willihelm. Ego itaque Mauwo licet indignus diaconus scripsi et subscripsi anno XX regnante gloriosissimo domno nostro Carolo rege Franchorum. Notavi die dominico, IIII non. mad., sub Stainhardo comite feliciter