Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 116

Petto schenkt seinen Besitz in Glattburg und Zuckenried an Sanct Gallen.
Datierung: 788 02 26
Ausstellungsort: Zuswil

In Dei nomine Perpetrandum est unicuique, quod ewangelica vox admonet dicens: Date elymosinam et omnia munda sunt vobis Igitur ego Petto cogitans de innumerabilibus peccatis meis propterea trado ad monasterium sancti Galloni aliquam partem de alodo meo, ut remissionem invenire merear de peccatis meis apud Dominum. Et hoc est, quod dono in pago Durgauginse in loco, qui vocatur Clataburuhc, id est omnia que ibidem in ac die presente visus sum habere ad opus nostrum, id est casa cum casale, cum domibus, edificiis, campis, silvis, pratis, pascuis, pomiferis, ortiferis, cum omni utilitate, que ad me legitime in ipsa marca pertinent; et in alio loco, qui vocatur Zuckinreot, quicquid ibidem Hiso de nostro beneficio visus est habere; et omnia sicut superius dixi trado in dominationem ad monasterium sancti Galli vel rectoribus eius ibidem perpetualiter ad possedendum Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ullus de eredibus meis vel ulla obposita persona, qui contra anc cartam traditionis a me factam venire temtaverit aut eam infrangere voluerit non solum quod ei non liceat, sed damnum graviorem incurrat et quod repetit nihil evindicet, sed hec presens traditio omni tempore firma et stabilis permaneat cum stibulatione subnixa Actum in Zozinwilare willa puplici, pressentibus quorum hic signacula contenuntur Signum Betto, qui anc traditionem fieri rogavit. † Lincone consentiente. † Vurumheri testis. † Isanharat test. † Beczo test. † Amalolf test. † Paldgeer test. † Albheri. † Adalman test. † Walto test. † Liutho test. † Rekinharat test. Heripreth test. † Waldberto test. Ego enim Engilbertus quamvis indignus brespiter rogitus anno XX regnante domno nostro Karolo rege Franchorum scripsi et subscripsi. Notavi die martis, V kal. mar., sub Adalrico comite