Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 101

Craman lässt eine Hörige mit ihren zwei Kindern frei.
Datierung: 784 04 23

In Christi nomine Ego Craman et super nomine Paio pro Dei timore et pro anime mee remedium seu pro eterna retributione famulam iuris mei nomine Liupnia et filias eius nomine Sikifrit, Rotni, relaxabor ingenui, ut ab hac die presenti sint genui, tamquam si de ab ingenuis parentibus fuissent nati vel procreati Nullo umquam homine reddebent servicium, nisi unum trimissam ad in censum in anno ad sancti Gallonem et ad sancti Gorgi ad Wazzarburuc reddent, et subiciuntur cive Romana, portas apertas libera potestate eant, pergant partem quam se elegerint nullo inquietante; peculiare vero, quod habent aut deinceps elaborare potuerint, ipsum concessum habeant mundiburdum vel defensionem ad ipsam ecclesiam , et cum Dei et nostra gratia perennis temporibus Christo propitio valeant permanere bene ingenui atque securi. Et si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis vel proheredibus aut quislibet ulla opposita perversa persona, qui contra hanc cartulam ingenuitatis venire aut eam infrangere voluerit non solum quod ei non liceat, sed damnum incurrat et indiscuciente fisco multa conponat, id est auri uncias II et argenti ponduos IV coactus exsolvat et quod repetit nihil evindicet, sed presens cartula ista omni tempore firma et stabilis permaneat cum stibulatione subnixa Actum in loco, qui dicitur Wazzarburuc cartula ista scripta Signum Craman et super nomine Paio fieri rogavit. sig. testis Usso. sig. Buoso. sig. Heribrant. sig. Hiltibrant. sig. Gundini, Richbold, Hartbret, Amulrich, Ruodinc, Altram, Liutbold. Ego Kerram rogitus scripsi et subscripsi anno XVI regnante Carolo rege Francorum, et sub Roadberto comite, VII kal. mad