Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 100

Wano schenkt seinen Besitz in Theuringen an Sanct Gallen.
Datierung: 783 09 14
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Ego in Dei nomine Wano tractans Dei induitum vel animae meae remedium ut aliquid de rebus meis, quod est in pago vel in sito Linzgauwa in villa, qui dicitur Duringas quicquid mihi de paternico vel maternico legitimo obtenebat, omnia et ex integro ad ecclesia sancti Gallonis vel ejus monachis trado in dominatione, habeant, teneant atque possedeant, quicquid exinde facere voluerint liberam ac firmissimam habeant potestatem faciendi Si quis vero, quod fieri non credo, si ullus adest de propinquis meis, qui contra hanc traditionem a me factam agere temptaverint partibus fische multe conponant, id est auri solido uno et argenti solido II coactus exsolvat et quod repetit pernullisque ingeniis evindicare non valeant, sed haec praesens traditio omni tempore firma permaneat cum stipulatione subnixa Actuum in monasterio sancti Galli publici, presentibus quorum hic signacula contenuntur Signum Wano, qui hanc traditionem fieri atque firmare rogavit. sig. Gaerolt. sig. Theotgaer. sig. Erfmann. sig. Enno. sig. Raginbert. sig. Hroadgaer. sig. Wichram. sig. Hroadfrid. sig. Asbrant. sig. Lantbold. Ego enim Wano scripsi et subscripsi Notavi die dominico, id. sept anno XV Karoli regis, sub Ruadberto comite.