Immo überträgt seinen ganzen Besitz in Affeltrangen an Sanct Gallen.
Datierung: 779 06 19
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
In Dei nomine ego Immo. Talis mihi decrevit voluntas, ut omnes res meas ad monasterium sancti Galli cumdonare deberem, quod ita et feci Id est in pago Durgauia in villa, que dicitur Affaltrawangas, omnia et ex integro quidquid ibidem visus sum habere ad ipsum monasterio trado atque transfundo in ea vero ratione, ut tempus vitae meae ipsas res possedeam et annis singulis exinde censum solvam, id est XX siclas de cirvisa et XX panes et frisginga seiga valente, et unum iuhum arare faciam et unum diem segare annis singulis. Post meum vero decessum filii mei ipsum censum solvant et illas res possedeant, et filii filiorum meorum, quamdiu ipsum censum reddere voluerint, similiter illas res possedeant et nihilominus presens epistula ista omni tempore firma et stabilis permaneat cum stupulatione subnixa Actum in ipso monasterio publici Signum Immo, qui hanc cartulam fieri rogavit. sig. Iso. † sig. Vurmheri. sig. Theotbald. † sig. Raacoz. † sig. Ootcoz. † sig. Starcolf. † sig. Wolfbald. † sig. Aschari. Ego itaque Waldo diaconus rogitus anno XI regnante Carlo rege Franchorum scripsi et subscripsi. Notavi die lunis, XIIII kal. agust, sub Erchanmaro comite