Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 88

Erlobald überträgt seinen Besitz in Flozolvestale an Sanct Gallen.
Datierung: 779 05 10
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

In Dei nomine ego Erlobald. Talis mihi decrevit voluntas ut ad monasterium sancti Galli omnes res meas, quas in hac die in villa, que dicitur Flozolvestale, visus sum habere, excepte servo uno nomine Zvakilino, quod est in pago Bertoltipara, id est domibus, aedificiis, mancipiis, terris, campis, silvis, aquis aquarumque decursibus, haec omnia et ex integro ad ipsum monasterium trado adque transfundo; in ea vero ratione, ut dum advivo ipsas res possedeam et censum exinde solvam, hoc est solidum unum per singulos annos. Et si mihi filius erit de legitima uxore, ille solvat solidos duos, sin autem filius mihi non erit, ipsas res post meum decessum de proximis meis qui redimere voluerit cum meo wirigeldo redimat, sin vero noluerit redemere, sic illas res post me ad ipsum monasterium revertant ibidem perpetualiter possidendum Si ego ipse aut ullus heredum meorum aut ulla alia persona, qui cartulam istam irritam facere conaverit partibus fisce multa conponat, id est auri untias II et argenti ponduos III coactus exsolvat et ad ipsum monasterium duplam reppetitionem restituat et nihilominus presens epistula omni tempore firma et stabilis permaneat stibulatione subnixa Actum in ipso monasterio sancti Galli Signum Erlobald, qui hanc cartulam fieri rogavit. sig. Hariolt testis. sig. Wichart test. sig. Amalbert test. sig. Aschari test. Ego itaque Waldo diaconus rogitus anno XI regnante Carlo rege Franchorum scripsi et subscripsi. Notavi die lunis, VI id. mad