Lantbert und Hiuto übertragen Hörige an Sanct Galten.
Datierung: 778 01 20
Ausstellungsort: Laupheim
Nos vero in Dei nomine Lantbert et Hiuto talis nobis decrevit voluntas, ut pro animabus patre nostro Fuccone et sorore nostre Cartdiuha aliquas mancipias de rebus nostris ad monasterium sancti Galli condonare deberemus, quod ita et fecimus Et hoc est, quod donamus in pago, qui dicitur Rammackeuvi, id sunt Tita, Unroh, Liuta, Liuplih, Adalfrit, Rahheil, Rihheil, Wolalaup tradimus atque transfundimus ut ibidem perpetualiter sint ad possedendum, vel adhuc in ea vera ratione, ut me ipso Hiutone liceat eos in censum recipere hoc est in I bovem V solidos valentem per singulos annos persolvere ad ipsum supradictum monasterium, non in aliud, nisi quamdiu ipsi monachi monasterio sancti Gallonis vel rectores eius voluerint Et si ipsum censum aliquando neglexero facere aut ipsos mancipias contradixero , tunc in omni integritate ipsos mancipias ad ipsum monasterium revertant absque ulla contradictione. Si quis vero, quod esse non credimus, si nos ipsi aut aliquid de heredibus nostris vel quislibet opposita persona, qui contra hanc traditionem, quam nos spontaneo voluntate fieri rogavimus, aliquid inrumpere voluerit sociante fisco multa conponat, id est auri uncias III et argento pondos V coactus exsolvat et quod repetit non prevaleat evindicare, sed hec presens carta firma et stabilis permaneat cum stibulatione subnixa Actum in villa, qui dicitur Louphaim puplici, presentibus quorum hic signacula contenuntur Signum Lantberto et Hiutone, qui hanc traditionem fieri rogaverunt. sig. Stenharto comite. sig. Odalharto teste. sig. Cundpoldo test. sig. Deotvino test. sig. Ruadingo test. sig. Hadarico test. sig. Cherilo test. sig. Isanhario test. Ego enim Salamonus indignus diaconus seu canzalarius anno X regnante Callo gloriosissimo rege Francorum scripsi et subscripsi Notavi die marcio, XIII kal. febr., sub Stenharto comite