Abt Johannes verleiht an Theotbald den von seinem Vater Graloh an Sanct Gallen übertragenen Besitz gegen Zins.
Datierung: 776 (779) 04 30
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
In Dei nomine iohannes episcopus et abba monasterii sancti Gallonis. Convenit nobis una cum fratribus nostris monachis ipsius monasterii, ut illas res, quas ibidem Graloh tradidit in pago Durgauvia, id est omnia quidquid habuit, ut ipsas res Theotbaldo filio eius per hanc precariam represtare deberemus, quod ita et fecimus in ea vero ratione, ut nobis exinde annis singulis censum solvat, hoc est XXX siclas de cervisa et una maltra de pane et frisginga tremisso valente, et per singulas araturas singulas iuches arare faciat et collegere et intus ducere, hoc faciat tempus vitae suae. Post suum vero decessum filii eius id ipsud faciant et illas res possedeant et filii filiorum eius per successiones suas, quamdiu voluerint, ipsi censum solvant et illas res possedeant Et hoc testamur, ut nullus abbatorum vel monachorum precariam istam irritam facere non conetur sed firma et stabilis permaneat stibulatione subnixa Actum in ipso monasterio sancti Galli publici Signum iohannis episcopi et abbatis auctore. † sig. Vincentius deganus. sig. Bilifrid prepositus. † sig. Aghino presbiter. sig. Vincentio monachus. sig. Wanilo monachus. sig. Waldhram monachus. sig. Altman monachus. Ego itaque Walto diaconus rogitus anno VIII regnante Carlo rege Franchorum scripsi et subscripsi pridie kal. mad., sub Isanbardo comite