Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 79

Abt Johann verleiht an Adalbert und dessen Söhne die von Kerbert dem Kloster Sanct Gallen übertragene Hufe Adalolteshoba gegen Zins.
Datierung: 775 11 11

In Dei nomine iohannes episcopus et abba monasterii sancti Galli confessoris. Convenit nobis una cum fratribus nostris monachis ipsius monasterii, ut illam hobam, quae dicitur Adalolteshoba, quam Kerbertus tradidit ad supra memoratum monasterium, ut eam Adalberto et filiis eius in censum per hanc cartam precariam represtare deberemus, quod ita fecimus in ea vero racione, ut tempus vitae suae annis singulis censum solvat, hoc est unam carradam de grano, ministro praescripti monasterii illuc transvehendum ab ipsa hoba, potestatemque habeat redimendum cum sex solidis in quocumque precio velit ipse et legitima procreatio eius Signum iohane episcopo, qui haec fieri rogavit. sig. Rohperto teste. sig. Hroadperto test. sig. Muninco. sig. Arnolto. sig. Pruninco. sig. Erinberto. sig. Puaso. sig. Tagaberti. Ego igitur Walto diaconus rogitus scripsi et subscripsi Notavi diem sabbati III idus novembris anno quarto regni Karlo rege Franchorum, sub iohanne antistite.