Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 77

Cundhoh und seine Gattin Boazila(ne) schenken ihren Besitz in Eschenbach an Sanct Gallen.
Datierung: 775 01 30
Ausstellungsort: Wurmhereswilare

In Christi nomine Ego Cundhohus una cum uxore mea Boazilane pari consensu tractantes pro Dei intuitu vel animae nostre remedio seu pro aeterna retributione, ut omnem possessiunculam nostram ad monasterium sancti Galli confessoris, ubi ipse in corpore requiescit, condonare deberemus, quod ita et fecimus Et hoc est, quod donamus in pago Durgauginse in sito Zurihgauvia in villa, qui dicitur Esghibach, omnia quidquid in hac die presente ibidem visi sumus habere, id est casa, curte clausa cum domibus, aedificiis, peculiis, campis, silvis, pratis, pascuis, viis, aquis aquarumque decursibus, omnia quicquid dici vel nominare potest, haec omnia tradimus adque transfundimus ad ipsum monasterium vel ad eius rectoribus, ut quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam habeant potestatem faciendi Si quis vero, quod fieri non credimus, si nos ipsi aut ullus de heredibus nostris aut ulla oposita persona, qui hanc cartam irritam facere conetur sociante fisco multa conponat, id est auri untias III, argenti ponduos V coactus exsolvat, et ad ipsum monasterium duplam reppetitionem restituat et quod reppetit non prevaleat evindicare, sed haec presens epistula omni tempore firma permaneat cum stibulatione subnexa Actum Vurmheresvilari publici Cundhoh et coniux sua Boazilane, qui hanc cartam fieri rogaverunt. † iunchram testis. † Raginbald. † Lantfrid. † Cozolt test. Dancho test. † Dancrat. † Wolfrat test. Ego enim Walto diaconus rogitus ab Cundhoho vel Boazilane anno IIII regnante Carlo rege Franchorum scripsi et subscripsi Notavi die lunis, III kal. sept