Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 76

Emthrudis und ihr Sohn Gaerwin schenken ihren ganzen Besitz in Hroadgisinchova an Sanct Gallen.
Datierung: 775 01 27
Ausstellungsort: Uster

Ego enim in Christi nomine quedam femina Emthrudis una cum filio meo nomine Gaerwino tractavimus pro Dei timore vel anime nostre remedio seu pro aeterna retributione, ut omnem possessionem nostram ad monasterium sancti Galli condonare deberemus, quod ita et fecimus Et hoc est, quod donamus in pago Durgauvia in villa, qui dicitur Hroadgisinchova, id est omnia quicquid in ipsa villa in hac die presente visi sumus habere, id est casa, curte clausa cum domibus, aedificiis, mancipiis, peculiis, pumiferis, ortiferis, terris, campis, silvis, pratis, pascuis, viis aquarumque decursibus, mobilibus adque inmobilibus, cultis et incultis, cum omnibus appendiciis vel adiacenciis eorum, haec omnia donamus adque transfundimus ad ipsum superius nominatum monasterium vel ad eius rectoribus, ut quicquid exinde facere voluerint, liberam in omnibus ac firmissimam habeant potestatem faciendi Si quis vero, quod fieri non credimus, si nos ipsi aut ullus heredum vel postheredum meorum aut quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc cartulam traditionis a nos factam venire aut eam infrangere voluerit sociante fisco multa conponat, id est auri untias III et argenti ponduos V coactus exsolvat, et ad ipsum monasterium duplam repetitionem restituat sed haec presens epistula omni tempore firma et stabilis permaneat cum stibulatione subnixa Actum Ustra villa publici, presentibus quorum hic signacula contenuntur Signum Emdrudis et filius eius Gaerwini, qui hanc cartulam fieri adque firmare rogaverunt. † Wolfolt testis. † Raginbald test. † Raginfrid test. † Dancrati test. † Wolfrati test. † Raginbald test. † Tatto test. Ego itaque Walto diaconus anno IIII regnante Carlo rege Franchorum scripsi et subscripsi Notavi sub die VI kal. februarii, die veneris