Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 75

Otto schenkt seinen ganzen Besitz in Egg an Sanct Gallen.
Datierung: 775 01 27
Ausstellungsort: Uster

In Dei nomine ego Oto. Talis mihi decrevit voluntas, ut omnes res meas ad monasterium sancti Gallonis dare deberem, quod ita et feci Et hoc est, quod dono in pago Durgaugensi in villa, qui dicitur Eccha, hoc est omnia quicquid ibidem visus sum habere, casis, domibus, aedificiis, mancipiis, peculiis, terris, campis, silvis, pratis, pascuis, viis, aquis aquarumque decursibus, haec omnia dono atque transfundo in dominationem ipsius monasterii vel eius rectoribus, ut quicquid a die presente exinde facere voluerint, liberam in omnibus habeant potestatem faciendi Si quis vero, quod fieri non credo, si ego aut ullus de heredibus meis aut ulla oposita persona, qui hanc cartam irritam facere conetur partibus fisce multa conponat, id est auri uncias III, argenti ponduos V coactus exsolvat et ad ipsum monasterium duplam repeticionem restituat et quod repetit non prevaleat evindicare, sed haec presens epistola omni tempore firma permaneat cum omni stipulatione subnixa Actum Ustra villa publici, presentibus testibus quorum hic nomina denunciantur Oto, qui hanc cartam fieri rogavit. † Wolvoltus. † Winidharius. † Ecghihartus. † Fridubertitus. † Waninctus. † Tutotus. † Tattotus. Ego itaque Walto diaconus rogitus ab Ottone, IIII regnante Carlo rege Franchorum scripsi et subscripsi. Notavi diem veneris, VI kal. febr