Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 74

Unforaht schenkt seinen Besitz in Dürnten und Hadlikon an Sanct Gallen.
Datierung: 775 01 27
Ausstellungsort: Uster

In Christi nomine Ego Unforahtus, filius Otgari condam, talis mihi decrevit voluntas pro animae meae remedio seu pro aeterna retributione, ut omnes res meas, quas mihi genitor meus moriens dereliquid vel ego ipse mihi adquisivi, ad monasterium sancti Galli, ubi eius sacrus in Christo requiescit corpus, condonare deberem, quod ita et feci Et hoc est quod dono in pago Durgauginse in sito Zurihgauvia in villa, quae dicitur Tunriude, quae et Hadaleihinchova vocatur, id est casam, curtem clausam cum domibus, aedificiis, mancipiis, pecuniis, terris, campis, silvis, pratis, pascuis, viis aquarumque decursibus, omnia ex integro nihil praetermittendo ad ipsum monasterium trado atque transfundo ut quicquid rectores ipsius monasterii facere exinde voluerint, liberam ac firmissimam habeant potestatem faciendi Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis aut ulla opposita persona, qui hanc cartam irritam facere conaverit partibus fisci multa conponat, id est auri uncias IIII , argenti ponduos VI coactus exsolvat et ad ipsum monasterium duplam repetitionem restituat et quod repetit non praevaleat evindicare, sed haec praesens epistola omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Ustra villa publice, praesentibus quorum hic signacula contenuntur Unforathi, qui hanc cartam fieri rogavit. † Raginbaldi testis. † Salucho test. † Gaerhohi test. † Friduberti test. etc. Ego itaque Walto diaconus rogitus ab Unforatho anno IIII regnante Carolo rege Franchorum scripsi et subscripsi Notavi die veneris, VI kal. febr