Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 73

Thiotfrit überträgt seinen Besitz in Achdorf an Sanct Gallen.
Datierung: 775 01 05
Ausstellungsort: Achdorf

Sacrosancto aeclesia sancti Gallonis, quae est constructa in pago Thurgaugia, in Arbonense pago, ubi ipse sanctus in corpore requiescere videtur, ubi iohannis episcopus preesse videtur Ego in Dei nomine Thiotfritus, qui commanio in villa nuncupante Ahadorf, trado res meas ad supradictam aeclesiam et a monachis ibidem servientibus pro remedium animae meae hoc est agra, prata, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, aedificiis, pomiferis, mancipiis, mobilem vel immobilem, omnia quaecumque visus sum habere et quicquid mihi legibus pertinit omnia trado atque transfundo ad supradictam aeclesiam; in ea vero rationem, ut, dum adhuc vivo, annis singulis censum solvam, hoc est XXX siglas de cervesa, maldra pane, tremesse valente frisginga, et si annona non venit, quatuor tremesses solvam. Et si filius genuerim, in ipso censo permaniant, et post discessum vero meum, si filius non genuerim, ad supradictam aeclesiam trado atque transfundo dominatione, ut quicquid exinde rector eclesiae facere voluerit, libera ac firmissima in Dei nomen in omni habeat potestate Si autem ego aut heredis mei aut ulla opposita persona contra hanc donationem venire aut irrumpere voluerit solvat dubla repetitionem et a fisco auri uncia una et argenti pondera dua et nihilomenus presens donatio ista omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Ahadorf publice, † Signum Thiotfriti, qui hanc donationem fieri rogavit. † Haaltfreti testis. † Amalberti test. † Richperti test. † Tunnonis test. † Wolvoaldi test. † Autchari test. † Fricho test. † Ruotfrid test. Ego Liutfritus presbiter scripsi et subscripsi Notavi die iovis, V fer. ianuarias Su.