Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 72

Habraam schenkt seinen ganzen Besitz an Sanct Gallen.
Datierung: 774 09 13
Ausstellungsort: Vinomna (Rankwil)

In Christi nomine Ego itaque Habraam cogitavi casum humane fragilitatis mee vel eterne retributionis, hubi sola pietas et misericordia resistunt supplitiis. Propterea talis mihi decrevit voluntas dare atque donare omnem proprietatem, que mihi contingit iure parentorum meorum vel undequumque, hoc est agra, prada, sola, orta, alpes, iuris accessionibus, viis, introitibus et exitis, cultum et incultum, hec omnia concedo ad monasterium sancti Galli sive ad illam congregationem fidelium homnium monachorum pro remedium anime meae vel parentorum meorum et propter nutrimentum diebus vite meae Quod si aliquis aliquando aut ego ipse aut ullus de eredibus meis aut quilibet supposita persona, qui contra hanc cartam factum meum inquietare vel inrumpere voluerit sit culpabilis iuditi publico auri liberas V et in die iuditii rationem reddeat de peccatis meis et quod repetit non valeat vindicare Facta carta vel traditionem in vico Vinomna, idus septembris anno VI regnante domno nostro Krolo superscripsi. Notavi die et regnum. Signum Habram, qui hanc cartam fieri rogavi. Testis Vigilius, Aldo, Agustus, Valerius, Solvanus, Martinas, Honoratus, Priectus. Ego Eberulfus diaconus vel cancellarius scripsi