Der Presbyter Macanrad verkauft seinen Besitz den Patronen der Kirche des heil. Petrus in Fischingen.
Datierung: 772 11 22
Sacrasancta eclesia sancti Petri, qui est constructa in villa, qui dicitur Fisgincas, ubi Macandradus presbiter fuit et taliter inter eos cunplacuit patrunis de ipsa eclesia Witberto et Ratbodo, ut ipsa rem Macanradus presbiter ibidem conquisit eorum tradedissit, quod et ita fecit, et pro ipsa rem accipit in precio adpreciato inter caballo et alio precio soledus XX Et ego vobis trado onmio conquisto meo, id est terris, viniis, mancipiis, peculiis, presidiis, edificiis, omnia et ex omnia quicquid pro Dei timentis et pro missas et oracionis meas adquisi, totum et ad integrum vobis vel ipsa ecclesia vel ipsi sancti vel custoris ipsi, ab hodiernum die habiant, teneant adque possedeant vel quicquid ad profectum ipsius ecclesiae facire voluerint, habiant potestatem Si quis vero, quod fiere non credo, tam ego quam heredis mei aut ulla oposita persona, qui contra hanc vindicione aut traditione ullum umquam tempore venire aut infrangere voluerit de alia tale rem tantum et alium tantum ad duplum esse rediturus et in fisco auri uncias tres, argento liberas duas esse multandos et hec vindicio vel tradicio ista firma permaneat stipolacione subnexa Actum Fisgincas villa puplici. Signum † Macanrado presbiter, qui fiere rogavit. sig. † Dodone teste. sig. † Ghislamundo test. † sig. Odoni test. sig. † Waltgaerio. sig. † Annone test. sig. † Eborino test. sig. † Isinberto test. sig. † Gonzo test. sig. † Wolfperto. Ego in Dei nomine Lantherius presbiter rogatus scripsi et subscripsi Datavi die dominico, X kal. decembris in anno II rignanto Carlo glorioso rege.