Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 69

Hiso schenkt seinen Besitz in Wobolgingas an Sanct Gallen.
Datierung: 773 01 28

In nomine Dei summi Ego itaque in Dei nomine Hiso talis mihi decrevit voluntas et sumpsit consilium, ut aliquid de res meas pro anime meae salutem ad ecclesiam sancti Galli confessoris, ubi eius esspeciosus corpus requiescit, quod est visa vel constructa in pago Arbonensi, ubi nunc esse videntur iohannes episcopus atque abbas. Sic itaque, quod diximus, quidquid ego visus fui habere in villa, qui vocatur Wobolgingas, omnia et ex integro in dominationem sancti Galli vel monachis eius ibidem Deo servientes de meo iure a die presente in eorum trado dominationem habendi, possidendi, vel quicquid exende facere voluerint, liberam ac firmissimam abeam potestatem faciendi hoc est curte clausa, casa cum domibus, edificiis et officinis, agris, pratis, campis, silvis, ortifferis, bumifferis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus atque immobilibus, ingressis et regressis quidquid mihi genitor meus in ipsam villam supradictam Obolgingas dereliquid vel quicquid ego ipse de meo labore postea atquesivi, sicut diximus, pro anime mee salutem hec auctoritatem fieri rogavit. † Signum Hiso, qui hanc traditionem fieri atque formare rogavit. † sig. Pronto. † sig. Liutini. † sig. Woco. † sig. Millo. † sig. Alaman. † sig. Chunipert. † sig. Disi. † sig. Hartuni. Ego enim hac si peccator vocatus presbiter Adalrichus anno quinto regnante domno et gloriosissimo rege Carlo esscripsi et subscripsi Notavi sub die V kal. febr