Blitgaer schenkt seinen Besitz in Seen (Sehaim) an Sanct Gallen.
Datierung: 771 (774) 08 12
Sacrosancta ecclesia sancti Galli confessoris et aliorum plurimorum sanctorum martyrum et confessorum, ubi specialiter corpus eius requiescit Ego itaque in Dei nomine Blitgaerus, constat mihi adque summa devotio decrevit pro Dei amore adque timore et anime mee remedium et filiorum meorum Ricgaero et Berachtgaero, qui mihi adhuc vivente de hac luce migraverunt ut aliquod locum facultatis mei in pago Durgauvia in villa, cui vocabulum est Sehaim a die presente de meo iure in dominationem ecclesie sancti Galli et iohanne abbate vel eius monachis ibidem Deo servientes trado in dominationem cum domibus, aedificiis, mancipiis, peculiaris, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus adque inmobilibus, ortiferis, pumiferis, viis pergendis adque veniendis, ingressus et regressus, cum omnibus appendiciis, quicquid ad ipsam villam aspicit, et quod ego ibidem visus fui habere in integra vestra dominatione trado; absque ulla aliena reverentia habeant, teneant adque possedeant, quicquid exinde facere voluerint, in omnibus liberam ac firmissimam habeant potestatem faciendi Si quis vero, quod fieri non credo, si ullus est de propinquis meis vel ego ipse, quod absit, aut quislibet ulla oposita persona, qui contra hanc traditionem a me factam temptare voluerit aut ullam calumniam generare, Dei iudicium incurrat et partibus fische multa conponat, id est auri libras IIII, argenti pondura XII coactus exsolvat, et duplam repetitionem ad ecclesiam sancti Galli restituat, cum omnes res admelioratas et quod reppetit per nullisque ingeniis evindicare non valeat, sed haec presens epistula omni tempore firma et stabilis debeat perdurare Actum in monasterio sancti Galli publici, presentibus quorum hic signacula contenuntur vel per quorum manibus missas confirmavimus Blitgaero, auctore vel traditore, qui hanc traditionem spontanea voluntate fieri rogavit. † Boazo sculdatione vel teste. † Erchanberti test. † Deotbaldi test. † Amizo test. † Bero test. † Boabo test. † Crimoldi test. † Sumar test. † Sigibaldi test. † Wolfharti test. † Truhtolf. † Cramanni test. Ego enim in Dei nomine Waldo diaconus rogitus a Blitgaero pridie idus agustas anno III regnante Carlo rege Franchorum scripsi et subscripsi sub Isanbardo comite. Data sub die ipsa die pridie idus agustas